Lectio XIV. Cordis Vulneratio. Tetendit arcum suum, & posuit me quasi signum ad sagittam. Thren 3. 12.
Mille Cor hoc validis, mea lux, transfige sagittis, Pharmaca sunt, tua quae, vulnera, dextra facit.
SPeciosvs ille formâPs. 44. 3. prae filiis hominum, in cuius1. Pet. 1. 12. vultum etiam desiderant Angeli prospicere, Cordis nostri regnum sibi vendicare delectatur; dum amore nos possidere, vnus nobiscum fieri, & verus Emmanuël, id est, nobiscum Deus esse concupiscit At quibus armis hoc regnum sibi obtinet? iis procul dubiò, de quibus Dauid ad eum ait: Specie tuâ & pulchritudine tuâ intende,Ps. 44. 5. prosperè procede, & regna. ad si diceret: Insignis illa species & pulchritudo, instrumenta sunt, quibus pacificus Rex intendit, siue pergit in victoriâ, prosperè procedit,regio & triumphali more equum vel quadrigam ascendit; & gloriosissimè regnat.Coloss. 1. 15. Ipse enim est imago Dei inuisibilis, Primogenitus omnis creaturae, in omnibus primatum tenens; quia in ipso complacuit omnem pulchritudinem inhabitare. Quare non immeritò bis speciosus à Dilectâ Sullamite praedicatur, dum ait: Eccu tuCant. 1. 15. pulcher es, Dilecte mi, & decorus. Diuina ergo illa pulchritudo est, quae Corda nostra domat, sibiq́ue subiicit, vt in iis regnare delitiosissimè possit. Quod pulcherrimèIn Reg. fus. disp. quaest. 2. declarat Magnus Basilius: Cùm praeceptum nobis sit, vt charitatem in Deum habeamus, in ipso confestim ortus nostri initio vim quamdam nanciscimur, per quam nostrapte sponte ad ipsum diligendum impellamur; nam rerum pulchrarum naturâ appetentes sumus. Verùm, quid est, quaeso, pulchritudine diuinâ admirabilius? quae notio Dei maiestate excogitari gratiosior potest? quod eiusmodi desiderium, quis secum comminisci queat, cuiusmodi est illud, quod Animae vitiis omnibus perpurgatae diuinitus ingeneratur adeò vehemens, adeove intolerandum?Cant. 2. 5. quae verè, sincereq́; dicere illud possit: Ego amore langueo. Et: Vulnerata charitate ego sum. Inexplicabiles prorsus, nec vlli prodignitate enarrabiles, quae è fulgurantissimo fonte illo diuinae pulchritudinis intermicant, ac prosiliunt fulgetrae. Ex hac pulchritudine, velut è pharetrâ quadam, sagittae illae procedunt, de quibus Dauid: SagittaePs. 44. 7. tuae acutae, in Corda inimicorum Regis. Exiuit enim Rex noster cum arcu & corona, vt populos sibi subiiceret & vinceret, sed vicit sagittis, quas infixit in Corda inimicorum Regis. Quos enim inimicos inuenit, iaculis transfixit amoris, & amicos sibi fecit. Haec sunt vulnera diligentisProu. 27. 6. quae, Salomone teste, meliora sunt, quàm oscula odientis. Considera Secvndo, Sagittam hîc & sagittarium eumdem esse: sagitta enim charitas est, sagittarius Deus: DeusIoan. 4. 16. autem est charitas. Quisquis diligit Deum, sagitta haec in Corde eius haeret, & sagittarius sagittam sequitur, & ambo manent cum amante. Qui enim manet in charitate,Ibid. in Deo manet, & Deus in eo. Sed audi Nyssenum eleganti oratione hoc explicantem:Nyssen. orat. 4. in Cant. Sagittarius, ait, eiaculatus hoc telum, est ipsa dilectio; & Deum esse dilectionem, factis è Litteris didicimus, qui quidem telum electum, Deum illum vnigenam ad eos mittit qui seruantur, Spiritu vitae triplicem cuspidis aciem inun-gens, vt eum in quem immissa fuerit, vnà cum telo & ipso sagittario in vnum colligat. Itaque videt iam Anima, per diuinos gradus in sublime deducta, dulcedinem dilectionis, tamquam telum in sese, quo vulnerata est. O praeclarum vulnus! ô dulcem plagam, per quam vita ad interiora penetrat, quasi quoddam ostium & ianuamHom. 2. in Cant. sibi aperiens ipsâ diuisione! Quàm pulchrum est, inquit Origenes, quàm decorum, vulnus è charitate accipere! Alius iaculum carnei amoris accepit, alius terreno cupidine vulneratus est; tu nuda membra tua, & praebe te iaculo formoso; siquidem Deus sagittarius est. Audi Scripturam de hoc eodem iaculo, immò vt ampliùs admireris, audi ipsum iaculum quid loquatur: Posuit me in sagittam electam,Isa. 49. 2 & in pharetra sua seruauit me, & dixit mihi: Magnum est tibi hoc vocari puerum meum. Intellige sagittam, quid dicat, & quomodo à Deo sit electa. Quàm beatum est, hoc iaculo vulnerari! Considera Tertio, Quàm necessarium sit, vt Cor nostrum hâc sagittâ4. Reg. 13. 17. transfigatur. Haec est enim sagitta salutis Domini. Haec sagitta, cùm adducat ipsum sagittarium Iesum, veram quoque adfertIn Ps. 37. salutem. Hoc vulnus, inquit Augustinus,ad veram salutem rapit; & qui hoc vulnere non fuerit vulneratus, ad veram sanitatem non poterit peruenire. Magis verò id explicat Gregorius, dum ait: CordaLib. 6. Moral. cap. 14. nostra malè sana sunt, cùm nullo Dei amore sauciantur, cùm peregrinationis suae aerumnam non sentiunt, cùm erga infirmitatem proximi nec minimo affectu languescunt. Sed vulnerantur, vt sanentur; quia amoris sui spiculis mentes Deus insensibiles percutit, moxq́ue eas sensibiles per ardorem charitatis reddit. Vnde & Sponsa dicit: Vulnerata charitate egoCant. 2. 5. sum. Malè enim sana Anima, atque in huius exilij statu caecâ securitate prostrata, nec videbat Deum, nec videre requirebat: percussa autem charitatis eius spiculis, vulneratur in intimis affectu pietatis, ardet desiderio contemplationis, & miro modo viuisicatur ex vulnere, quae priùs mortua iacebat in salute. Transfige ergo, ô Diuine sagittarie, tam salutaribus, tamq́ue efficacibus sagittis Cor meum, vt tui amore & desiderio langueat. Considera Qvarto, Effectus piae huius sagittationes. Vit enim penetrante sagittâ Cor nostrum, cum sanguine simul exit & vita: ita intrante charitate & sagitta amoris Dei, exit à nobis amor pro-prius. Testatur id saucia Sponsa, dum nonCant. 2. 5. semel ait: Amore langueo. ac si diceret: Sagitta illa electa, quâ me Dilectus meus vulnerauit, ignita est, ęstum inducit, & languorem: languorem salubrem, languorem vitalem, quo quis sibi moritur vt ChristoApud Delrio in cap. 2. Cant. viuat. Nam (vt benè Guilielmus Abbas) languor iste intelligitur etiam defectus suimet ad se. Quantum quis proficit in amore Dei, & quantò quis propiùs accedit ad Deum; tantò plus deficit in amore sui, & tantò longiùs à se diuellitur: ideò quò quis in Deo valdior, in se est languidior; quò quis plus amat Deum, hoc seipsum magis contemnit. Alios porrò effectus exponensHom. 15. super Ezechiel. Gregorius, ait: Mens quae iam talis est, nullam praesentis saeculi consolationem recipit; sed ad illam quam diligit, medullitùs suspirat, feruet, anhelat, anxiatur: vilis ei sit ipsa salus sui Corporis, quia, transfixa est vulnere amoris. Mala autem est salus Cordis, quae dolorem huius vulneris nescit. Cùm verò anhelare iam in caelesti desiderio, & sentire vulnus amoris coeperit, sit Anima salubrior ex vulnere, quae priùs aegrotabat ex salute. Considera Qvinto, Salutares hos effectus in Sanctis apparere, quorum pectora Dei amor penetrauit, de qui-bus Basilius: Si quando Sanctorum virorumQuaest. 2. in Reg. fus. disp. quempiam Dei pulchritudo circumfulsit, intolerabilem illorum in Animis defixum desiderij aculeum reliquit: quippe qui, cùm vehementer eos vitae huius toederet, in voces illas erumpere soliti essent: Hei mihi, quia incolatus meus prolongatusPs. 119. 5 est! Et: Quando veniam & apparebo antePs. 41. 3. faciem Dei? Et: Dissolui, & esse cum ChristoPh. 1. 23. melius est. Et: Sitiuit Anima mea adPs. 41. 3. Deum fortem viuum. Et: Nunc dimittisLuc. 2. 29. seruum tuum Domine. Vehementer enim vitam hanc, veluti tetrum quemdam carcerem abhorrebant; vsque adeò difficiles ad cohibendum Animis erant ij, quorum mentes Dei amor perstrinxerat. Ecoe hae suntPs. 119. 4. sagittae potentis acutae. His sagittis, ait Hieronymus,Ep. 140. ad Princ. & Cleophas in itinere, cum altero vulneratus aiebat: Nónne Cor nostrumLuc. 24. 32. ardens erat in nobis? & in alio loco legimus: Sicut sagittae in manu potentis, ita filijPs. 126. 4. excussorum. His sagittis totus mundus vulneratus & captus est. His sagittis vulnerata Magdalena ad Christum in domoLuc. 7. 37. Pharisaei accumbentem cucurrit, vt peccatorum veniam obtineret. Quàm verò charitate vulnerata esset, exteriora eius quae faciebat opera, facilè declarabant, de quibus canit Ecclesia:
Breuiar. Rom.Amore currit saucia Pedes beatos vngere, Lauare fletu, tergere Comis, & ore lambere. Nec spe suâ frustrata est; quae enim venerat aegra, reuersa est sana. Tactus & hisce iaculisLib. 8. Confess. cap. 8. fuit B. Augustinus, cùm de se aiebat: Insaniebam salubriter, & moriebar vitaliter; gnarus quid mali essem, & ignarus quid boni post paululum futurus essem. Fremebam ego Spiritu, indignans turbulentissimâ indignatione; quòd non irem in placitum & pactum tecum Deus meus, eò quòLib. 9. Confess. cap. 2. eundum esse omnia ossa clamabant. Sagittaueras tu Cor nostrum charitate tuâ; & gestabamus verba tua transfixa visceribus: & exempla seruorum tuorum, quos de nigris lucidos, & de mortuis viuos feceras. Congesta in sinum cogitationis nostrae vrebant, & absumebant grauem torporem, ne in ima vergeremur, & accendebant nos validè. Sed stupendum prorsus est, quod hoc in genere SanctissimaeRibera l. 1. c. 11. cius vitae. Virgini Theresae accidit: Astantem quippe ad latus sinistrum sibi vidit Angelum, formâ corporeâ indutum, quem de Seraphinorum numero fuisse ex miro oris splendore Sancta Mater credidit. Hic aureum manu iaculum oblongum,& loco cuspidis flammulâ obarmatum vibrabat, quod ipse Cordi illius, vt videbatur, infixum cùm educeret, ipsa simul euelli praecordia credebat, & ingenti diuini amoris aestu Cor penitus flammescere. Sed & longè antè S. GertrudisLib. 2. Insinuat. diuin. piet. c. 5. idem charitatis beneficium à diuino amore consecuta est; vt enim ipsa refert, personam quamdam obligauerat, vt singulis diebus ante Imaginem Crucifixi haec verba diceret: Per tuum transuulneratum Cor, transfige amantissime Domine, Cor eius iaculis amoris tui; in tantum, vt nihil terreni continere possit; sed à sola efficacia tuae diuinitatis contineatur. Cuius precibus confidebat se assecutam, quod posteà ei euenit. Die enim Dominicâ sensit se appropinquasse diuino Cordi Christi Domini, idq́ue tam per interioris gratiae infusionem, quàm per euidentis signi in Imagine Crucifixi demonstrationem. Videbatur enim ei de vulnere dextri lateris Crucifixi prodire tamquam radius Solis, in modum sagittae acutus, qui affectum eius blandè allexit. Sed non ita satisfactum fuit desiderio amantis Sponsae, donec alio quodam die Christus Dominus ei adfuit, velut ex improuiso infigens vulnus Cordi eius, cumhis verbis: Hîc confluat tumor omniumLib. 5. Insinuat diuin. piet. cap. 27. affectionum tuarum. Alio quodam tempore dum quidam Frater in Capella praedicans inter cetera dixit: Amor est aurea sagitta, quâ si quid sagittauerit homo, hoc sibi quodammodo vendicat: ergo stultus est, qui amorem suum terrenis occupat, caelestia negligendo. Ad haec verba eadem Sancta Gertrudis inardescens, dixit ad Dominum: O vtinam ego haberem hanc sagittam! quia absque dilatione te vnicum Dilectum Animae meae transfigere vellem, vt te semper retinerem. Quod cùm diceret, vidit Dominum versus eam tenentem auream sagittam, & sic respondentem: Tu proponis me vulnerare, si auream sagittam haberes; ergo, cùm ego hanc habeam, volo te transfigere in tantum, quòd numquam ampliùs ad priorem redibis sanitatem. Iam dicta ergo sagitta videbatur tripliciter reflexa, scilicet in prima parte, in media, & prope finem. Per quod dabatur intelligi triplex vis amoris, quam in Anima effecit eam vulnerando. Prima enim reflexio, cùm pertransierit Animam, eo modo ipsam vulnerat, vt more languentis, omnia transitoria penitus sibi reddat insipida; in tantùm, vt de cetero in nullo talium valeat delectari, aut consolari. Se-cunda autem pertransiens, facit Animam more febricitantis (qui ex acerbitate doloris cum maxima impatientia experit medicinam) supra modum impatienti desiderio aestuare, ad haerendum Deo: cùm omninò sibi impossibile videatur, citra ipsum aliquo modo posse respirare. Tertia deinde pertransiens, Animam ad tam inaestimabilia perducit, quòd nulla alia similitudo dici potest, quàm quòd Animam quasi à Corpore separando, nectareis torrentibus diuinitatis facit iucundè ingurgitare. Eivsdem gratiae quoque consors fuit germana S. Gertrudis soror Mechtildis,Lib. 2. grat. Spirit. cap. 20. quae è medio Crucis auream sagittam probè acutam exilientem vidit, quae amantissimè Cor eius transfixit. In ipsa verò Cordis sui vulneratione, Dilectum Animae suae haec dicentem audiuit: Dilecta mea, tota huius mundi substantia impar est, vt oblectare possit vnicam Animam, cuius suprema gloria & salus in eo consistit, vt poenas, & tribulationes sustineat. Quis mihi det, Domine Deus, vt cum his Sanctis tuis salubriter vulnerari merear! Saucia, quaeso Domine, interiorisAut. in Meditat. cap. 9. hominis arcana tui amoris iaculo; & tepentis iecoris medullas sagittis salutaribus penetrando succende, atque amore tuo intima mentis & Corporis vniuersa depasce. Pone me vt signum ad sagittam,Thren. 3. 12. & percute obsecro durissimam petram Cordis mei, piâ & validâ cuspide dilectionis tuae: & altiùs ad ima potenti virtute penetra, vt lugeam, & langueam desiderio amoris & pulchritudinis tuae; quam ostendes mihi cùm apparuerit gloria tua.
CORDIS INFLAMMATIO.
Concaluit COR meum intra me, et in meditatione meâ exardescet ignis. Psal. 38. 4.
Perge Amor et succende mei penetralia CORDIS; Viuat vt in patrio, ceu Salamandra, rogo. 35.
Cookies on Poetry Cove