Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio VII. Cordis Insatiabilitas. Insatiabilis oculus Cupidi. Eccli. 14. 9.

Non triquetrum, toto, Cor est satiabile, mundo: Solùm quae fecit, Cor, replet vna Trias.

COnsidera, Eam esse Cordis tui capacitatem, vt nulla creatura quantumuis magna illud replere, ac satiare queat. Vnde quidam PhilosophusCornel. in proëm. in 12. minor. Proph. interrogatus, quid minimum esset simul & maximum; cum vnus dixisset esse oculum, eò quòd membrorum sit minimum, & tamen totum mundum, qui maximus est, visu comprehendat. Respondit non esse oculum, sed Cor: quia Cor non solum mundum, sed & ea quae supra mundum sunt, adeoq́ue res infinitas mente, amore, & affectu complectitur; nec vllâ re, nisi Deo repleri, & satiari potest. QuiBernard lib. de Conuer. ad Cler. cap. 22. pecuniam diligit (inquit Bernardus) nonsatiatur: qui luxuriam diligit, non satiatur: qui gloriam quaerit, non satiatur: denique qui mundum amat, numquam satiatur. Sic fatui filij Adam porcorum vorando siliquas, non esurientes Animas, sed esuriem ipsam pascitis Animarum. Sola nimirùm hoc edulio inaedia vestra nutritur, sola fames alitur cibo innaturali. Non priùs satiabuntur Corda hominum auro, quàm aurâ Corpora satientur, tantum enim Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. atque vt canit Seneca: Seneca in Herc. Octeo.Capit hic gazis implere famem, Nec tamen omnis plaga gemmiseri Sufficit Istri; nec tota sitim Lydia vincit, nec quae Zephyro Subdita tellus, stupet aurato Fulmine clarum radiare Tagum: Nec si totus seruiat Hebrus, Ruraq́ue, diues cingat Hydaspes, Intraq́ue suos currere fines Spectet toto flumine Gangem, Auidis, Auidis natura parum est. Hinc optimè Auarorum cupiditatem cum febricitantium siti Chrysostomus componit:Chrysost. hom. 28. in Matt. Quemadmodum, inquit, qui acutae bilis ardore febricitant, non solùmextinguunt ardorem potu, verumetiam accendunt; sic qui Auaritiâ laborant, cùm huic cupiditati, omni bili acerbiori, pecuniam offerunt, maiori seipsos flammà incendunt. Hinc insatiabile Cor Auari, numquam dicit, Sufficit; nec libidinosus satiatur voluptate; Nam sibi cuncta petens, numquam saturandaClaud. Cupido, Quae velut immanes reserat dum bellua rictus, Expleri, pasciq́ue nequit Quis verò honorum titulis expleri Cordis cupiditatem credat? cum de his dicat Seneca: Numquam improbae spei,Seneca in lib. de Benef. quod datur satis est: omnia meruisse se existimat, nec satis pretio aestimatum putat. Maiora enim cupimus, quò maiora venerint, intentioq́ue concitatior est: ambitio enim, siue cupiditas, vt flammae infinita vis, acrior est, quò ex maiori incendio emicuit. Verè sic est: nullo termino clauditur dignitatum ambitus, quantumuis enim Deus Praeclaris Auidos ornet honoribus,Boëtius lib. 2. Metro 2. Nil iam parta videntur, Sed quaesita vorans saeua rapacitas Alios pandit hiatus.

Nil ergo in hoc toto terrarum orbe inueniri potest, quod Cordi nostro sufficiat. Quid enim sunt omnia quae mundus continet? Audi Sapientem quemdam: Lips. in Epitaph.Humana cuncta fumus, vmbra, vanitas, Et scenae imago (& verbo vt absoluam) Nihil Quomodo autem Nihilum hoc immensumBern. super Euang. Eccenos reliquimus. Cordis nostri sinum replere posset? Nimirùm ad imaginem Dei facta Anima (inquit Bernardus) ceteris omnibus occupari potest, repleri non potest. De se id Augustino loquenti credere possumus:August. Soliloq. cap. 13. Ego, ait, aliud, & aliud sequebar, & à nullo implebar: dum non in me inueniebam te, incommutabile, & singulare indiuisum, vnum bonum, quod consecutus non egeo; quod consecutus, non doleo: quod possidens, satiatur totum desiderium meum. Considera Secvndo, Ipsam Cordis humani figuram insinuare eiusdem immensam capacitatem: habet enim formam Pyramidis, quae, vti sensu clarum est, perfectum efficit triangulum. Nulla autem alia figura triangularem replere potest, nisi ipsa quoque triangularis fuerit. Mundus autem, Caelum, Astra, Elementa, rotundae, siue sphericae sunt figurae:non igitur quodlibet horum Cor trigonum adimplere potest. Semper enim in tribus angulis vacuitas apparebit: atque hinc conficitur, totum ne quidem mundum humani Cordis cupiditatem posse satiare. Declarauit id inexplebilis illa Alexandri Magni cupiditas, qui AnaxarchoValerius Max. lib. 8. c. 15. comiti suo, ex auctoritate Democriti Praeceptoris innumeros mundos esse referenti; heu me (inquit) miserum, quòd nec vno quidem adhuc sum potitus! Angusta homini (inquit Valerius Maximus) possessio gloriae fuit, quae deorum omnium domicilio sufficit. Hinc Curtius scribit quemdam Alexandro dixisse: Si dij habitum Corporis auiditati Animi tui parem esse voluissent, Orbis te non caperet. Alterâ enim manu Orientem, alterâ contingeres Occidentem. Quare de eo etiam Iuuenalis cecinit: Vnus Pellaeo Iuueni non sufficit Orbis,Iuuenal. Satyr. 10 AEstuat infelix angusto limite mundi, Vt Gyare clausus scopulis, paruaq́ue Seripho. Angustior quoq; desiderio illius fuit mundus vniuersus; de quo Petronius cecinit: Orbem iam totum Victor Romanus habebat,Petron. arbiter in Satyr. Quâ mare, quâ terrae, quâ sydus currit vtrumque, Nec satiatus erat.

Admirare ergo, & obstupesce hanc tantamBernard. de interiori domo cap. 63. Cordis tui immensitatem. O custos Cordis (ait Bernardus) quàm modicum, & cupidum Cor habes; paruum est, & magna capit! Vix ad vnius milui refectionem sufficere posset, & totus mundus ei non sufficit. Solo Corde per totum mundum vago motu discurris, sine pedibus curris, sine manibus operatis, alas non habes, & volare non cessas. Diuitias quotidie congregas, & satiari non potes. Idemq́ue alioIn Medit. cap. 9. loco ait: Humanum Cor per multa dispergitur, & huc illucq́ue quaerit vbi requiescere possit, & nihil inuenit, quod ei sufficiat, donec ad ipsum redeat. A cogitatione in cogitationem ducitur, & per varias occupationes, & affectiones variatur; vt saltem varietate ipsarum rerum impleatur, quarum qualitate satiari non potest. Sic labitur Cordis miseria, subtractâ diuinâ gratiâ. Contemne ergo, Anima mea, haec omnia, quae Cor tuum implere non possunt. Contemne haec visibilia; quia non satiaturEccles. 1. 8. oculus visu. Contemne narratu iucunda, & curiosis grata mentibus; quia auris auditu non impletur. Contemne omnia, quae etiam possessa vacuam, &inquietam te relinquunt. Ad quodcumqueAugust. in Psalm. 102. me conuertero (ait Augustinus) vilescit mihi adeptum, quamuis acciderit desideratum. Quando satiabitur desiderium meum in bonis? non satiabor de mortalibus, non satiabor de temporalibus; aliquid aeternum donet, aliquid aeternum concedat. Bonum tuum quaere, ô Anima mea, nemo bonus nisi vnus Deus; summum bonum, hoc est tuum bonum. Erige spem tuam ad bonum bonorum omnium, ad eum qui satiat in bonis desiderium tuum. Considera Tertio, Solam Sanctissimam Trinitatem triangulare Cor replere, & inhabitare. Anima mea quam creasti, Domine (ait iterùm Augustinus)Soliloq. cap. 30. ita facta est capax maiestatis tuae, quòd à te solo, & à nullo alio possit impleri; quando autem te habet, plenum est desiderium eius: & iam nihil aliud quod desideretur exteriùs, restat. Dum autem aliquid exteriùs desiderat, manifestum est, quòd te non habet interiùs: quo habito, nihil est quod vltrà desideret: cùm enim sis summum, & omne bonum, non habet quod desideret ampliùs, sed possidet te omne bonum. Deus Pater enim memoriam, Filiusintellectum, Spiritus Sanctus voluntatem perfectè replet: & ideò homo dicitur adGenes. 1. 26. imaginem, & similitudinem Dei factus; vt summum bonum intelligeret, intelligendo amaret, amando possideret, possidenda frueretur. Deus quoque in nulla alia creatura quieuisse dicitur, quàm in homine.Ibid. Creauit enim lucem, creauit firmamentum, creauit caelum, creauit terram, creauit Solem, Lunam, stellas, creauit volucres, pisces, bestias terrae; in nullo autem horum quieuisse refertur. Postquam autem creauit hominem ad imaginemGen. 2. 2. suam, statim dicitur: Requieuit ab vniuerso opere quod patrarat; designans nimirùm se hominis Cor eligisse in habitationem,Bernard. in Medit. cap. 1. & locum quietis suae. Beata Anima (inquit Bernardus) apud quam Deus requiem inuenit, & in cuius tabernaculo requiescit! Beata, quae dicere potest:Eccli. 24. 12. Et qui creauit me, requieuit in tabernaculo meo: negare siquidem requiem caeli ei non poterit. Ita quoque Sanctus Paulus testatur,Ephes. 3. 17. habitare Christum per fidem in Cordibvs nostris. Quia Christus in fide, fides in mente, mens in Corde est. Hic verò dulcissimus Cordis nostri inquilinus, omnem eius cupiditatem ita explet; vt alteri cuicumque rei nullum omninò locumrelinquat. Vis igitur, ô Anima mea, Deum intra Cordis sinum tuum possidere, ille priùs Cor tuum possideat, & inhabitet. Rectissimè enim monuit Sanctus Prosper: Quem possidendi delectat ambitio, Deum,S. Prosper de vita Contempl. qui possidet omnia quae creauit, expeditâ mente possideat; & in eo habebit quaecumque habere sanctè desiderat. Sed quoniam nemo possidet Deum, nisi qui possidetur à Deo; sit ipse primitùs Dei possessio, & efficietur ei Deus possessor, & portio. Et quid potest eo esse felicius, cui efficitur suus Conditor census, & hereditas eius dignatur esse ipsa Diuinitas?

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove