Lectio Prima. Argumentum huius Scholae. CORDI tuo, Lector Cordate, Gymnasium Cordis aperimus; in quo de Cordetuo, ad Cor tuum loquimur. Quidquid enim hoc qualicumque Opusculo pertractatur, eò potissimùm spectat, vt quale Cor hominis esse, quomodo ad Deum dirigi, illi aptari, eidemq́ue, vniri debeat, edoceamus. Multi enim multa sciunt, & seipsos nesciunt: Corpus curant, & Cor negligunt. Et tamen nihil tam nobis Cordi esse debet,
Prouerb.4.23.quàm ipsum Cor nostrum, à quo vitae procedit. Caloris ac spirituum vitalium, sine quibus nec motus, nec sensuum functio obiri potest, officina & scaturigo est Lib. de anima cap.2. Cor. Quare Heraclitus, vt asserit Aristoteles sentiebat animam esse calidam exhalationem semper è Corde fluentem. Quam sententiam etiam sacra Scriptura expressit,Sapient. 2.2. cum ait: Sermo scintilla ad commouendum Cor nostrum, quâ extinctâ cinis erit Corpus nostrum, & Spiritus diffundetur tamquam mollis aër. Quod ita exponit Ianssenius: Vita nostra nihil aliud est, quàm igniculus viuax in Corde nostro, quod cùm mouetur à se emittit iaculaturq́ue scintillas, (verba scilicet quae loquimur) & sumum, nempe spirationem: non secus atque ignis motus eadem euomit. Proinde quemadmodum ignis, cùm scintillae deficiunt, redigitur in cineres: ita vbi desinit in nobis sermo, & Cordis motus; Corpus etiam nostrum in cinerem abit. Totius igitur Corporis conseruatio à Corde pendet. Sed & in Anima eodem modo agitur: habet enim ipsa spirituale quod dam Cor à quo ipsius vita, non minus quàm CorporisChrist. à Castro in Sap. à Corde materiali procedit. Nam Spiritus Sanctus diuini caloris officinam in Corde nostro constituit; vnde ait
Apostolus: Charitas Dei diffusa est inRom. 5. 5.Cordibvs nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Ex hoc autem fonte in omnes humanas actiones deriuatur calor spiritualis; qui tamquam scintilla quaedam emicat in verbis, in factis, in cogitationibus. Extincta verò charitatis scintillâ. Anima prorsus friget, & omnes actiones viuaci calore destituuntur; itaque Anima ipsa, laefo eius Corde, vitâ gratiae priuatur. Quare quod in caelestibus illis orbibus est primum mobile; quod in vniuerso hoc, Sol; quod in plantis, radix quod in circulo, centrum; quod in Paradiso fuit fonsGenes.2. 10. ille qui irrigabat vniuersam faciem terrae; hoc in homine est Cor, à quo omnis lux, omnis calor, omnis motus, omniumq́ue operationum principium in reliqua membra deriuatur. Ex quibus liquidò iam apparere potest quàm necessaria sit huius Scholae Doctrina; quae omnia illa tradit, & explicat; quibus Cordis vita conseruari, & custodiri queat. Hinc quale vniuscuiusque Cor est, talis & ipse est. Superbus, Cor habet elatum; Humilis, depressum; Durus, lapideum; Compatiens, emollitum; Benignus, mansuetum. Qui fraudes dolosq́ue meditatur, duplici Corde est: Sincerus & verax, simplici. Ambi-
tiosi Cor vanum est; Voluptuarij graue: deniq; in brutum homo migrat, si ei Cor bruti inseratur; Pecus in hominem transit, si ei Cor humanum addatur. Optimo id exemplo sacra confirmat Scriptura: Nabuchodonosorem regem voluit Deus fieri beftiam, & inter illas velut vnam ex illisDan.6. 13. agere, ideòque iussit: Cor eius ab humano commutetur, & Cor ferae detur ei. Sed voluit bonus Deus vt haec bestia denuò in hominem mutaretur: factum est, & super pedes suos quasi homo stetit, & Cor hominis datum est ei. Ecce mutato Corde, mutatus & homo est. Magna igitur solicitudo Cordi nostro adhibenda est, ne in belluinum fortè degeneret; quotidieq́ue haec Schola frequentanda, quae Cordis directionem docet.Isidorus lib. II. Ety. c. I. Pierius Hierogli. lib. 41. Cordi, quod à cura sic dictum Isidorus tradit, diligentissima adhibenda est cura, si totos nos saluos velimus. Fuit id Romanis, & AEgyptijs in primis Cordi;apud hos enim bulla è collo in pectus dependere solebat, quo significabant; verba, quae ore proferebant, Cordi respondere oportere. Apud Romanos, vt Pierius exMacrob. lib. Saturn. 6. Macrobio refert, bulla Cordis effigiem habebat, eratq́ue pueritiae; ornamentum; quo indicabatur ingenuis pueris, se tum
demùm homines futuros cogitarent, si Corde praestarent. Quòd si Gentiles hae nationes tantam Cordis curam habendam putauerint, vt eam externo symbolo ab ipsa infantia pueris commendare voluerint; quid non deceat Christianos, qui certissimâ fide credunt Christum Dominum eâ gratiâ de caelis in terram descendisse, hominem assumpsisse, vt ijs Cordis Scholam aperiret, in qua ab eo discerent mites esse, & humiles Corde?Matth. II. 29.Quinimmò ideò Sanguinem suum fudisse, vt illo Corda nostra lauaret, atque emundaret? Ideò vt cum S. Iob loquar, viriIob. 34. 10. Cordati audite me; & nolite abijcere Doctrinam Scholae huius: sed diligenter auscultantes, ponite eam in Cordibvs vestris.
Cookies on Poetry Cove