Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Septima Classis. Cordis cum Cruce & Crucifixo conformatio. CRvx Christi, Chistusq́ue Crucifixus, Iudaeis quidem1. Cor. 1. 23. scandalum, Gentibus autem stultitia; Vocatis verò atque electis, Dei virtus & Dei sapientia, iustitia, sanctificatio & Redemptio est. Quare redempti à Domino, omnem suum honorem & gloriam in Cruce, contemptibili anteà ligno, posuerunt. Hinc Paulus Apostolus dicebat: Mihi autem absit gloriari,Gal. 6. 14. nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi. Hanc venerabundus Andreas ita salutabat: SalueBreuiar. Rom. Crux, quae in Corpore Christi dedicata es, & ex membris eius tamquam margaritis ornata. O bona Crux, quae decorem & pulchritudinem de membris Domini suscepisti, accipe me ab hominibus, & redde me Magistro meo; vt per te me recipiat, qui per te me redemit. Haec est arbor illa, de qua Sponsa canit: Sicut malusCant. 2. 3.inter ligna siluarum, sic Dilectus meus inter filios: Sub vmbra illius, quem desider aueram, sedi;Cant. 1. 15. & fructus eius dulcis gutturi meo. Crux est lectulus floridus Nazaraei nostri. Ferculum SalomonisCant. 3. 9. de lignis Libani, cuius reclinatorium aureum, ascensus purpureaus, media charitate constrata propter filias Ierusalem. Crux Christi est vltima Scholae nostrae Classis, & supremus GymnasijCant. 1. 6. Cordis vertex. Venite ergo filiae Sion, & ingredimini Classem hanc, & videte vbi pascat, vbi cubet Dilectus vester in meridie. Crucis hanc Arborem, è Golgothano colle in agrum Cordis vestri transferte, totum Cor triumphali titulo Domino consecrate. Si amore vulnerari iuuat, Lancea illa, quae Dominicum pectus aperuit, Cor vestrum charitate vulnerabit. Si sitisCant. 8. 2. torqueat, dabitur hîc poculum ex vino condîto, & mustum malorum granatorum de torculari Crucis profluens. Si Azylum quaeritis, ôCant. 2. 14. trepidae columbae, nidificare hic licet in foraminibus petrae, in cauerna maceriae. Nec deest hicIac. 1. 23. Speculum, in quo vultum natiuitatis vestrae consideretis: quinque enim illa protiosissima Christi Vulnera, totidem Specula sunt, omni vitro atque argento lucidiora, in quibus Cordis vestri naeuos facilè aspicietis. Si vagatae hacenusCant. 1. 6. post greges sodalium requim quaeritis, extra Dilectum ne quaeratis; sed illi Cor vestrum iungiteIoan. 9. 41. in monumento nouo, in quo sepultus fuit. Ibi cum illo dulciter requiescite, vbi vos nullus suscitare neque euigilare faciet, quoadusque ipse velit. Atque hae sunt Lectionis, quae in vltima hac Classe explicantur.

CORDIS IN CRVCE EXPANSIO.

In simplicitate CORDIS quaerite illum. Sap. 1. 1.

In cruce, ne rugosa fores, expansus obiui: Sponsa tuum tendas COR, sit vt absq́ue plicâ. 48.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove