Lectio VIII. Cordis Reuersio. Redite praeuaricatores ad Cor. Isaiae 46. 8.
Quin mihi iam toties reuocata reuerteris ad Cor? Nolle redire, merum velle perire puta.
VAgatvm, & oberratum iam satis, tempus tandem receptui canere. Prosecuta es hactenus, ô fidelis Anima, vestigia Cordis tui, ad omnia desiderabilia sua prono impetu protuentis. Vidisti, inquam, vecordis Animae insanam stultitiam, cùm non tantùm à Deo salutari suo longè recessit, sed etiam à seipso; hoc est, à Corde suo. Mali enim, vt inquiebatSeneca. Romanus Sapiens, vbique sunt, praeterquam secum. Secum sanè non erat Augustinus antequam ad Deum conuerteretur, qui sic eidem conqueritur: Et vbi ego eram,August. lib. 5. confess. c. 2. quando te quaerebam. Et tu eras ante me, ego autem & à me discesseram, nec me inueniebam, quantò minùs te. Sed audi tan-dem, & exaudi Sponsum tuum per ProphetamIsaiae 46. 8. monentem: Redite praeuaricatores ad Cor. Reuertere, ô praeuaricatrix Anima, ad Cor tuum, nec te itineris poeniteat, etiamsi tibi grandis restet via. Quot enim passibus à Corde tuo recessisti, totidem quoque ad illud redire debes. Si proinde post Idola sensuum tuorumLuc. 15. 13. Cor abijt in regionem loginquam, magna tibi emetienda sunt spatia, vt ad illud reuertaris. Si cum filijs Israël Corde reuersus es in AEgyptum, inde quoque tibi illud repetendum est, ne fortè vicinum tibi arbitreris. Quid vicinius nobis estGregor. 26. Moral. cap. 23. (ait Magnus Gregorius) Corde nostro? Quid vicinius nobis est eâ re, quae intra nos est? & tamen cùm per prauas cogitationes spargitur, à nobis Cor longiùs euagatur. Longè ergo Propheta praeuaricatorem mittit, cùm eum ad Cor suum redire compellit: quia quò se exteriùs fudit, eò ad se vnde possit redire,Eccl. 30. 24. vix inuenit. Miserere ergo Animae tuae placens Deo, & congrega Cor tuum in sanctitate. Considera deinde, quid sit reuerti ad Cor, siue ad seipsum? Id verò optimè intelliges, si noueris quid sit exire à se, & recedere à Corde. Vtrumqueporrò pulchrè explicatur à Sancto Gregorio: Duobus modis, inquit, extra nosGregor. lib. 2. Dial. cap. 3. ducimur; quia aut per cogitationis lapsum sub nosmetipsos recidimus; aut per contemplationis gratiam super nosmetipsos leuamur. Vtriusque verò exemplum assignans, ait: Ille (prodigus) qui porcos pauit,Luc. 15. 15. vagatione mentis & immunditiae sub semetipsum cecidit, qui tamen cùm postmodum coepit cogitare bona quae perdidit, scriptum de illo est: In se reuersus, dixit: Quanti Mercenarij in domo patris mei abundant panibus. Posterioris verò modi exemplum ponit Sanctum Petrum,Act. 12. 11. qui de carcere ab Angelo eductus, dicitur ad se posteà reuersus; quia eius mentem in extasin Angelus rapuit, itaq́ue extra se quidem, sed super semetipsum fuit. Vterque ergo ad se redijt, quando & ille ab errore operis se collegit ad Cor, & iste à contemplationis culmine ad hoc redijt, quod in intellectu communi vt priùs fuit. Hîc autem de priori Cordis à nobis digressione agimus, quam idem Gregorius ita delineat: Quoties per cogitationisIbidem. motum, nimiùm extra nos ducimur, & nos sumus, & nobiscum non sumus: quia nosmetipsos minimè videntes, per alia vagamur. Hinc iam facilè apparet quidsit reuerti ad Cor, vel semetipsum. Quod Richardus de Sancto Victore explicans,Lib. 5. Contempl. cap. 8. ait: Ab egressu, quasi ad conuersationis nostrae habitaculum reuertimur, quando post mundana negotia, ad circumspectionem morum nostrorum mentis nostrae oculos reducimus, & intima nostra discutientes, quales ipsi simus studiosâ retractationeHector Pintus in cap. 46. Isaiae. perscrutamur. Vis iam redire ad Cor (ait recentior Doctor) cognosce teipsum: cogita, & tecum ipse reuolue, & interroga haec omnia teipsum: Ego vbi sum? quomodo viuo? quid ago? quid spero? quid desidero quid erit si sic moriar? quò ibo? & quas tandem poenas meorum scelerum persoluam? Ecce hae sunt semitae quae ad amussim Cor te adducent. His enim considerationibus TimorEccli. 21. 7. Domini in mente generatur: Qui autem timet Dominum, conuertetur ad Cor suum. Considera Tertio, Viuam Idaeam, & exemplar, cùm abitus à Corde; tum ad illud reditus, à Christo Domino tibiLuc. 15. 13. proponi in parabolâ filij prodigi. Hic enim accepto patrimonio peregrè profectus in regionem longinquam, ibi dessipauit substantiam suam viuendo luxuriosè. Et vrgente fame adhaesit vni ciuium regio-nis illius, qui misit illum in villam suam. Hic prodigi à Corde suo abitus: haec à seipso peregrinatio, quam peccator imitatur. Primò enim à Deo Patre suo recedens, abit in regionem longinquam. RegioAug. l. 2. q. Euang. q. 33. haec longinqua, ait Augustinus, obliuio Dei est. Quantò enim quisque plus in prauo opere delinquit, inquit Beda, tantòBeda in Luc. c. 15. à Dei gratia longiùs recedit, adeoq́ue etiam à seipso. Quid verò longinquius,Ambros. lib. 7. in. cap. 15. Luc. interrogat Ambrosius, quàm à se recedere, nec regionibus, sed moribus separari, stadijs discretum esse, non terris, & quasi interfuso luxuriae saecularis aestu, diuortia habere Sanctorum? Etenim qui se à Christo separat, exul est patriae, ciuis est mundi. In hac verò ciuitate quid agit? dissipat substantiam suam viuendo luxuriosè. Nam quando egreditur homo à Deo, vtTheophylact. Theophylactus interpretatur, & se à timore Dei elongat, omnia diuina dona expendit. Propinqui enim Deo existentes; nihil tale, quod interitu sit dignum, facimus, iuxta id quad dicitur: Prouidebam DominumPsal. 15. 8. in conspectu meo semper, quoniam à dextris est mihi ne commouear. Illo autem longè à nobis absente, efficimur Apostatae; facientes, & ferentes pessima quaeque, iuxta illud: Ecce qui elongant se à te peribunt.Psal. 72. At non hîc stat miseria Peccatoris; ad haeret enim vni ciuium, pascitq́ue porcos.Psal. 87. 7. 13.In terrâ enim obliuionis, & regione vmbrae mortis cacodaemoni peccator seruit, qui illum porcorum ministerio mancipat.Titus.Vnde Titus Bostrorum Episcopus: In turpitudinis, inquit, coeno, vltrò citròque aliquantisper volutans, meritò inter procos, censetur. Tandem in eiusmodi vitae obscoenitate diu multumq́ue perstans, alijs quoque perditionis forma efficitur; lasciuiae, luxuriaeq́ue dogmatis certâ quadam ratione illos pascens, & nutriens. Vel porciChrysol. Serm. 5. sunt ipsi daemones, qui Corporum vitijs saginantur & sordibus, vt loquitur Chrysologus.Hieron. Epist. ad Damas. Et Hieronymus: Daemonum cibus est ebrietas, luxuria, fornicatio, & vniuersa vitia. Augetur porrò deincept miseria, quòd cùm fame propè pereat, cupiatq́ue implere ventrem suum porcorum siliquis, nemo tamen eas ille det. Cupit quidem Peccator vitiorum delectatione repleri; sed insatiabilis est peccandi libido.Euthymius. Huiusmodi enim daemones, inquit Euthymius, neminem sinunt satiari voluptatibus, ne citiùs à peccato quiescat. Semper enim excitant appetitum: atque haec est Prodigi, & Peccatoris à Deo Auersio.
Iam verò eiusdem conuersionem, & reditum ad Patrem Considera. In se autem reuersus dixit: Quanti mercenarijLuc. 15. 15 in domo patris mei abundant panibus? Ego autem hîc fame pereo. Benè in se reuertitur,Ambros. lib. 7. in cap. 15. Luc. ait Mediolanensis Praesul, qui à se recessit. Etenim qui ad Dominum regreditur, se sibi reddit; & qui recedit à Christo, se sibi abdicat. Attende verò duabus potissimùm rationibus eum ad reditum impelli. Prima est consideratio pristinae felicitatis, & abundantiae, quam habuit apud patrem; in cuius domo etiam Mercenarij abundant panibus; hoc est, vbi illi qui retributionis & mercedis intuitu Deo seruiunt, plurimis affluunt spiritualibus beneficijs. Altera ratio est, expensio egestatis & famis, quae ad necem vsque eum opprimebat; dedit haec vexatio intellectum vt ad Cor suum rediret, & ad patrem properaret, vnde ait: Surgam, & ibo ad patrem meum. Surrexit, iuit, peccatum agnouit, veniam petijt, & consecutus est. Quòd si & tu Anima mea, per huius vestigia longè á Corde tuo recesseris, & in peccatorum voraginem incideris, noli in regione longinquâ diutiùs permanere; secuta es errantem, sequere poenitentem; secuta es abeuntem, sequere reuertentem. Considerauit ille patriaefelicitatem, seruitutis miseriam, & his seLuc. 10. 37. stimulis ad redeundum incitauit. Vade iam, & tu fac similiter. Consideravlteriùs, tam benignam super aliquos esse Dei misericordiam, vt eos quasi inuitos, & vocanti Deo repugnantes, ad Cor tamen efficacissimâ suâ gratiâ redire compellat. QuemadmodumGen. 19. 16. enim cùm Loth eiusq́ue liberi ab Angelis admoniti de Sodomâ exire dissimularent, apprehenderunt Angeli manus corum, eduxeruntq́ue de ciuitate: ita quoque cùm Iob 24. 13. aliqui rebelles sunt lumini, & ad omnes Dei voces obsurdescunt, Deus eos quasi manu apprehendens, potentissimo gratiae auxilio tandem reducit ad Cor. Euenit id Sancto Augustino, qui cùm Dei inspiratione quasi colluctans per multas ambages, & anfractus, tandem ad Cor reuersus est. Sed ipsum certamen hoc explicantem audiamus: Tu autem Domine, interAugust. lib. 8. Confess. cap. 7. verba eius (Pontitiani) retorquebas me ad meipsum, auferens me à dorso meo, vbi me posueram, dum nollem me attendere; & constituebas me ante faciem meam, vt viderem quàm turpis essem, & quàm distortus, & sordidus, & maculosus, & vlcerosus. Et videbam, & horrebam; & quò à me fugerem, non erat. Et si conabar à meauertere aspectum, narrabat ille, quod narrabat. Et tu me rursus opponebas mihi, & impingebas me in oculos meos, vt inuenirem iniquitatem meam; sed dissimulabam, en conueniebam, & obliuiscebar. Quae non in me dixi? quibus sententiarum verberibus non flagellaui Animam meam, vt sequeretur me conantem post te ire; & renitebatur? Recusabat, & se non excusabat. Consumpta erant, en conuicta argumenta omnia. Haec Augustinus. Vtinam, benignissime Deus, ita quoque reducas me ad Cor meum, & ad te meam rebellem compellas voluntatem. Vehementer enim reformido, ne serò forsitan, vel in die ob itus mei, vel in extremo illo Iudicio arguas me, & statuas me contraPsal. 49. 29. faciem meam. Quid enim tum faciam, cùm tempus faciendi elapsum fuerit? quomodo reuertar ad Cor cùm aequissimo tribunali tuo Cor sistetur, & nullum reuertendi supererit tempus? Seriùs de reuersione cogitat, qui vitae periodum absoluit, & aeternitatis terminum iam attigit. Intelligite haec qui obliuisciminiIbid. Deum, ne quando rapiat & non sit qui eripiat. Considera denique, fructum reuersionis ad Cor: praeterquam enim quòderodem motu quo ad Cor homo redit, etiam ad Deum reuertatur (quod sine dubio maximi omninò emolumenti est) hoc insuper homo consequitur, vt veram & stabilem pacem, atque Animi tranquillitatem nanciscatur. Testatur id Regius Vates,Ps. 84. 9. cùm ait: Dominus Deus loquetur pacem in plebem suam, & super sanctos suos,Ioannis 14. 27. & in eos qui conuertuntur ad Cor. Pacem vtique quam mundus dare non potest: pacem,Philipp. 4. 7. quae exuperat omnem sensum, quae custodit Cor & intelligentiam nostram: quam Deus Cordis nostri, Princeps pacis tribuit diligentibus se. Quisquis enim frequenter, & feruenter per accuratum conscientiae examen ad Cor suum reuertitur, magnâ in interiori homine pace perfruetur. Experti id sunt Sanctorum plurimi, atque in primis Beatissimus Pater noster Benedictus; de quo Sanctus Gregorius scribens, eum dissolutorum Fratrum, qui oblato veneno eum interimere studuerant, fugisse consortium, ita ait: Tunc ad locum dilectae solitudinis redijt; & solus in superni Spectatoris oculis habitauit Secvm. Exponens verò quid sit secumGreg. lib. 2. dial. cap. 3. habitare, ait: Si sanctus vir contra se vnanimiter conspirantes, suaeq́ue conuersationi longè dissimiles, coactos diusub se tenere voluisset, fortassè sui vigoris vsum, & modum tranquillitatis abscinderet, atque à contermplationis lumine suae mentis oculum declinasset. Dumq́ue quotidie illorum correptione fatigatus minùs curaret sua, & se forsitan relinqueret, & illos non inueniret. Hunc ergo venerabilem virum Secvm habitasse dixerim, quia in sua semper custodia circumspectus, ante oculos Conditoris se semper adspiciens, se semper examinans, extra se mentis suae oculum non diuulgauit. Imitare Anima mea exemplum hoc, & ad Cor tuum reuersa, Tecum habita semper, net te quaesiueris extra.
CORDIS EFFVSIO.
Effunde, sicut aquam COR tuum ante conspectum Domini. Thren. 2. 19.
Vota quid occluso, quid vulnera pectore celas, Ante Deum fusę COR natet, instar aquę. 9.
Cookies on Poetry Cove