Lectio XI. Monita quaedam, Discipulo Scholae Cordis tradita. VT maiore cum fructu in hoc Lycaeo verseris, & faciliori negotio omnemeius Doctrinam assequaris, Monita quaedam ab ipso Magistro tradita hîc inculcanda erunt: quae non ad hanc modò, sed ad quamcumque aliam Scientiam acquirendam, opportunissima inuenientur. Primvm autem sit magna discendi cupiditas, nam, vt in prouerbio est, Si fueris cupidus discendi, plurima disces. Ioann. Niess. in Alph. Christ. Sap. 6. 12. Hinc ingeniosè quidam ait: Qui discit Discipvlvs rectè appellatur, velut à quo Disci-plvs debeat. Hoc verò sciendi desiderium Cardiogogus noster ita commendat: Concupiscite sermones meos, diligite illos, habebitis disciplinam. Clara est, & quae numquam marcescit Sapientia, & facilè videtur ab his qui diligunt eam, & inuenitur ab his qui quaerunt illam.
Praeoccupat qui se concupiscunt, vt his se prior ostendat. Secvndvm Monitum sit, vt qui in hac Schola proficere desiderat, ab omni peccato abstineat, & mandata Dei diligenter custodiat. In maleuolam enim AnimamSap. 1. 4. non introibit Sapientia, nec habitabit in Corpore subdito peccatis. Audi verò Magistrum praeceptum hoc inculcantem: Fili concupiscens Sapientiam, conseruaEccli. 1. 33. iustitiam, & Deus praebebit illam tibi. Et cogitatum tuum habe in praeceptis Dei,Eccli. 6. 37. & in mandatis illus maximè assiduus esto, & ipse dabit tibi Cor, & concupiscentia Sapientiae dabitur tibi. Tertia Admonitio est, quam tradit Sanctus Iacobus his verbis: Si quis autemIac. 1. 5. vestrûm indiget Sapientia, postulet à Deo, qui dat omnibus affluenter, & non improperat: & dabitur ei. Meritò autem Orationis studium commendat, quia vt Salomon ait: Si sapientiam inuocaueris, & inclinauerisProuerb. 2. 3. Cor tuum prudentiae, intelliges timorem Dei, & Scientiam inuenies. Hinc de studioso & diligente Discipulo scriptum est: Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, & in conspectu Altissimi deprecabitur. Aperiet os suum in Oratione, & pro delictis suis deprecabitur. Si enim Dominus magnus voluerit, Spiritu intelligentiae replebit illum. Neque verò dubitandumI. Reg. 2. 3. est, an Deus scientiarum Dominus exaudire orantem velit, ipse enim (vt iam audiuimus) dat omnibus affluenter. Et vel testis esse potest Salomon, qui scripsit:Sap. 7. 7. Optaui, & datus est mihi sensus: & inuocaui, & venit in me Spiritus Sapientiae.Eccli. 51 28. Vis alterum? audi Siraidem: Cùm adhuc iunior essem, priusquàm obertarem, quaesiui Sapientiam palàm in Oratione mea. Ante Templum postulabam pro illa, & vsque in nouissimis inquiram eam. Et effloruit tamquam praecox vua. Laetatum est Cor meum in ea. His accedat Qvartvm Monitum, vt Orationi coniungat sedulum laborem. Eccli. 6. 28. Fili, inquit Ecclesiasticus, à iuuentute tua excipe Doctrinam, & vsque ad canos inuenies Sapientiam. Quasi qui arat & seminat, accede ad eam, & sustine bonos fructus illius. In opere enim ipsius exiguum laborabis, & cirò edes de generationibus illius. Haec aliaq́ue Monita Spiritus Sanctus passim in Sacro textu tradit; quibus ego tria haec adiunxero. Primvm, vt quicumque haec legerit, Christum Scholae huius Magistrum intùs ad Cor loquentem audire sibi persuadeat: eius enim Doctrina hîc potissimùm traditur, licet Sanctorum Patrum, aliorumq́ue Auctorum sententijs passim illustretur. Secvndvm, vt sedarè admodum legat, & instar mundi animalis lecta ruminet, eaq́ue conseruet, conserat in Corde suo. Tertivm, non in sola Lectione aut Meditatione sistat, sed ad opus quoque se accingat, & factis, quam audiuit Lectionem, exprimere satagat. Praestitit id ParisiensisIoan. Iuniur in scala caeli Matth. 22. 39. quidam Scholasticus, qui Theologicas Scholas ingressus, cùm ex Matthaeo legi audisset: Diliges Dominum Deum tuum extoto Corde tuo, ille cunctis admirantibus subitò surrexit, recedere volens. Cùm verò interrogaretur à Magistro, quid esset sibi dictum vel factum, quare dimitteret Scholas suas? Ille respondit: Nihil; sed antequam plus audiam istud, volo opere complere; & egressus, Religionem intrauit. Dignissimum hoc Scholà exemplum vehementer exopto vt quàmplurimi Discipuli imitentur. Quare mi Lector, vade & tu facLuc. 10. 39. similiter.
Cookies on Poetry Cove