Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio IX. Cordis Effusio. Effunde, sicut aquam, Cor tuum ante conspectum Domini. Thren. 2. 19.

Vota quid occluso, quid vulnera pectore caelas? Ante Deum fusae, Cor natet, instar aquae.

POstqvam Anima fugitiua ad Cor suum reuersa est, id inprimis agere debet, vt Cor suum etiam repugnans & inuitum ad Dominum adducat, & in illius sistat praesentia, immò illud velut è Corpore suo effundat. Et hoc est quod monebat Psalmographus, dicens: Effundite coram illo Corda vestra. EtPs. 61. 9. Threnodus Propheta: Effunde, sicutThren. 2. 19. aquam, Cor tuum ante conspectum Domini. Nolite, inquit Augustinus, Corda vestra retinere intra Corda vestra: effundite coram illo Corda vestra, non perit quod effunditis, ille enim susceptor meus; si suscipit: quid times effundere? iacta in Domino curam tuam, & spera in Psal. 54. 23. eum. Pluribus autem modis phrasis illa,Effunde Cor tuum, exponitur, omnesq́ue ad nostrum institutum faciunt. Primò enim intelligitur Cor euacuandum esse peccatis & vitijs: vnde Chaldaeus Paraphrastes vertit citatum ex Threnis locum: Effunde sicut aquam peruersitatem Cordis tui; illudq́ue ad poenitentiam reducito. Et quod lib. I. Regum cap. 7.1. Reg. 7. 3. dicitur: Conuenerunt (filij Israël) in Maspha, hauseruntq́ue aquam, & effuderunt in conspectu Domini, & ieiunauerunt in die illa, atque dixerunt ibi, Peccauimus Domino. Idem exponit: Et effuderunt Cor eorum in poenitentia, tamquam aqua coram Domino. Eodem modo S. AmbrosiusAmbr. in Ps. 141. ait: Euacuari Cor omni labe malitiae debet, vt capax fiat gratiae spiritalis, ideoq́ueEphes. 4. 23. Apostolus ait: Renouamini Spiritu mentis vestrae. Cùm enim effunditur vetus malitia, noua sumitur gratia, quâ vnusquisque renouatur. Ita Medici non priùs salutaria pharmaca exhibent, quàm vomitu materiam peccantem euacuauerint. Vas graueolente odore imbutum, odorati vnguenti influxum non recipiet, nisi diligenter priùs eluatur: nec Cor nostrum diuinae gratiae capax erit, nisi pestilens vitiorum odor ex eo effundatur. Si igitur, ô Animal, bono impleri desideras, effundemalum: melle te Deus implere vult, absynthium euome. Vinum in lagenam Cordis infundere paratus est, si acetum effuderis. Expende verò moneri vt Cor effundatur sicut aqua, non autem sicut oleum, cuius pars aliqua semper vasi adhaeret: aqua verò ita tota effunditur, vt nihil in vase remaneat. Ita omnia peccata è Corde prorsus effundenda sunt, vt nec remaneat (inquit HugoHugo in cap. 2. Thren. Cardinalis) in signis exterioribus color, nec in verbis odor, nec sapor in affectu. Debet porrò haec Cordis effusio fieri non coram hominibus, vt ab illis videamur; nec alio quoquam sinistro respectu, sed ante conspectum Domini, cui nimirùm peccauimus. Effundebat ita Cor suum Poenitens Dauid, cùm Domino diceret: DelictumPs. 31. 6. meum cognitum tibi feci, & iniustitiam meam non abscondi. Dixi, confitebor aduersum me iniustitiam meam Domino, & tu remisisti impietatem peccati mei. Tu igitur Anima, quae secuta es Dauidem errantem, sequere etiam hoc modo poenitentem. Considera Secvndo, Es modò dictâ Cordis effusione, aliam quoq; subsequi, quam Prophetae verbis designari Rabanus, Rupertus, & Paschasius intellexerunt, qui ait: Ille ergo effundit sicut aquam Cor suum ante conspectum Domini, qui exintimo affectu Cordis producit lacrymas compunctionis, quia sacrificium DeoPsal. 50. 19. Spiritus contribulatus: Cor contritum & humiliatum Deus non spernit. Huc facit expositio Gasparis Sanchez, quae talis est: Ne cesses à lacrymis & precibus, donec exhaustis alijs lacrymarum fontibus, Cor ipsum extabescat, & per stillantes oculos liquefactum emanet. ExemplumLuc. 7. 38. nobis huius effusionis peccatrix illa Mulier exhibuit, quae in domo Pharisaei, Domini, ad prandium sedentis, pedes copiosissimis lacrymis rigabat: quas non solùm ex compunctie Cordis dolore emisit, sed inter ipsas quoque eliquatum Cor suum, velut aquam, ante conspectum Domini effudit. Ignis enim diuini amoris, quo intùs ardebat, Cor eius adeò liquifecerat, vt illud in beatos Domini pedes effundere posset, unde de ea scriptum est:Luc. 7. 48. Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multùm. Sit quoque Anna illa1. Reg. 1. 15. Phenennae aemula, cùm esset amaro Animo, & largiter flens oraret, multiplicaretq́ue preces coram Domino, cùm eam Eli temulentam aestimaret; respondit: Nequequam Domine mi, sed effudi Animam meam in conspectu Domini. Imitare par hoc mulierum poenitens Anima, & èCordis fonte deduc riuos aquarum, & lacrymarum flumina, vt inter illa fluat, & natet Cor tuum ante Dominum: Cordis enim lacrymae omnes maculas delent. Sordentem Animae vestem lacrymae lauant,Aug. li de sal. docum. & dant illis remissionis candorem, ait Augustinus. Et Cassiodorus: Fletus Cassiod. in Ps. 41. compunctionis est cibus Animarum, solatium peccatorum, laua crumq́ue culparum. Sicut enim post vehementes imbres, mundus aër & purus efficitur: ita & post lacrymarum pluuias, serenitas mentis sequitur, atque tranquillitas. Quid verò lacrymae in Oratione valeant, optimè explicauit Climachus: Moestitia, inquit, & gemitus adClimach. grad. 7. Dominum clamant, timoris autem lacrymae legatione funguntur. Porrò illae quas sancta charitas fundit, susceptas atque exauditas esse preces nostras indicant nobis. Considera Tertio, Cordis effusionem maximè fieri in Oratione, quae per hanc effusionem designatur; vnde Dauid dicebat: Effundite coram illo Corda vestra,Ps. 71. 9.; & dicite: Deus adiutor noster in aeternum. Similiq́ue loquendi formulâ dicimur, effundere preces, vel Orationem. Sic populus in libro Iudith scribitur communiIudith 6. 14. lamentatione & fletu, vnanimes pre-ces suas Domino effudisse. Et titulus Psalmi centesimi primi inscribitur: Oratio pauperis, cùm anxius fuerit, & in conspectu Domini effuderit precem suam.Ps. 141. 3. Sic ipse Dauid dicebat: Effundo in conspectu eius Orationem meam, & tribulationem meam ante ipsum pronuntio. Effundere ergo Cor in Oratione, est velut aperto vase omnes Cordis affectus, omnes dolores, omnia sensa Animi, omnia vota & desideria coram Deo exponere, & in eius sinum ac prouidentiam transfundere, vt ipse ijs succurrat, & prouideat. Ilustrissimum porrò huius rei exemplum Christus Dominus exhibuit, qui instante Passione suâ orauit ad Patrem in horto, & tribulationem Cordis ante ipsumLuc. 22. 43. pronuntiabat. Et factus in agoniâ prolixiùs orabat: & factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram, ita vt simul preces funderet, & sanguinem. Obserua verò quintuplicem affectumCornel. in cap. 2. Thren. verbo isto, Effunde Cor tuum, insinuari; qui omnes à poenitentibus in Oratione vsurpari possunt. Primus est ingentis doloris; sic enim valdè afflicti, per lacrymas, gemitus, & quaerimonias, solent suos dolores effundere in aures Amicorum, & audientium. Secundus humilitatis,quòd Cor suum, instar aquae in terram, coram Deo quasi profundat. Tertius sinceritatis, quòd omnes affectus coram Deo effundat, nil celet, nil reseruet. Quartus resignationis, quòd omnia sua in Dei prouidentiam profundat & resignet. Quintus spei & fiduciae, quòd omnes suos affectus, & vota à se quasi alienando, & abijciendo, vni Deo credat & committat. Disce affectus hos inter orandum excitare. Conuertere,Oseae 14. 2. Anima fidelis, ad Dominum Deum tuum, & per quinque hos canalesThren. 2. 19. effunde velut aquam Cor tuum ante conspectum Domini Dei tui.

CORDIS CIRCVMCISIO.

Circumcidite praeputium CORDIS uestri. Deuteron. 10. 16.

Crux capulum, chalybem cultro dat lancea, claui Ferrum, hoc COR circum-cide deoqs sacra. 10.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove