Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio II. Cordis Vanitas. Qui minoratur Corde, cogitat inania. Eccli. 16. 23

Ambitio follis, vento distendit honorum Cor vanum, hinc spirat nil, nisi grande Nihil.

SEqvere etiam nunc Anima mea, vagi & aberrantis Cordis tui vestigia; & omnes auersiones eius, quibus recedit à Deo Factore suo, attentè considera. Aliâ enim viâ Cordatvs, aliâ vanus & Excors incedit. Ille, quae Dei sunt cogitat: huius tota cogitatio Cordis intenta est ad malum; quam differentiam vt significaret Salomon, dixit: CorEccles. 10. 2. Sapientis in dexterâ eius, & Cor stulti in sinistrâ illius. Quod explicans B. Salonius: Cor, ait, Sapientis in dexterâ eius, quia intentioB. Salonius. & cogitatio viri Sapientis ad hoc tendit, & ad hoc laborat, vt semper bona operetur, quatenus in die Iudicij ad dexteram Domini, id est, sortemiustorum stare mereatur; & cum ipsis in aeterna beatitudine gloriari. Cor verò stulti in sinistrâillius; quia & mala quae cogitat, & malis operibus accumulat: in die Iudicij à sinistris, id est, in sorte reproborum ponetur, & cum eis in aeternum punietur. Sinistrotsum ergo abit Cor stulti, & viam, Anima mea, & considera itinera eius: non vt ea sequaris; sed vt praecipitia, & percula animaduertens, discas ea declinare. Prima autem semita quam ingreditur, vanitatis est, in quâ honoris fumo, & magni nominis vmbrâ praestrictos gerens oculos, gloriam dignitatis affectat, & primas salutationes in foro, primos recubitus in coenis, primas in conuentibus concupiscit Cathedras. Vanum omninò est Cor, quod miserrima ambitio, honorumq́ue contentio occupauit: tumida omnino res est ambitus (inquitSeneca. Epist. 85. Seneca) vana, ventosa, nullum habens terminum; tam sollicita, ne quem ante se videat; quàm ne alium post se. Audi Chrysostomum honorum vanitatemChrysost. hom. 43. ad pop. Graphicè depingentem: Nihil hominum gloriâ vilius. Nònne vides personas, quas in scena versantes induuntur, quàm sint pulchrae & splendidae? potes mihi talem aspectum in veritate monstrare? Nequaquam. Numquid vmquam earum amore captus es? Non Quare? Quia vacuaesunt, & imitantur pulchritudinem; pulchrae tamen non sunt. Similiter & gloria inanis est, & gloriam quidèm imitatur, non tamen est gloria. Die enim mihi quid habet boni à multis circumspici? sicut enim larua occultat veritatem hominis vsq; ad vesperam, dimisso autem theatro, vnusquisque apparet quod est: ita si post multas tuas laudes auditas domum reuertare, & solus sis, omnis gloria defluxerit. In forum processisti, praesentes in te conuertisti? quid ampliùs? nihil, extinctum est, & euanuit tamquam fumus diffusus. Quantae sunt haec quaeso stoliditatis? quantae dementiae? ad vnum itaque spectemus, quomodo Deus nos laudet. Haec Chrysostomus. Considera quoque, comparari solerePlin. lib. 11. cap. 32. hanc gloriae cupiditatem Chamaeleonti, qui, vt Plinius ait, maximum habet pulmonem, & nihil aliud intùs: ita quoque vani homines, praeter ostentationem, & ventosam iactantiam, nihil prorsus habent. Vtq́ue idem Chamaeleon non alio pascitur alimento, quàm aëris, ideoq́ue ore est semper hiante: similiter quibus Cor vanum est, nihil captant praeter popularem auram, & inanem laudem, quà se sustentant. Sanctus verò Anselmus honoris cupidos, pueris papilionesAnselm. lib. simil. cap. 72. insequentibus, similes facit. Illi enimdum hos insequumtur, sępè pedes offendunt; cùm alicubi resedisse viderint, cautè incedentes, & manibus ad inuicem plaudentes, latenter eos comprehendere satagunt: sed cùm iam apprehendere voluertint, papiliones subitò auolant: si quando verò eos apprehenderint, exultant de nihilo, quasi magnum quid fuerint adepti. Ita quoq; gloriae studiosi, saepiùs in grauia crimina incidunt, quibus Animam vehementer ladedunt: aliquando verò cùm viderint eos sibi paratos, latenter accedunt, vt eos valeant obtinere, quò dum appropiant vehementer gaudent & exultant: sed cùm propiùs accesserint, eosq; se posse iam apprehendere putauerint, honores de manibus eorum se excutiunt, & aliqua de causa de alios aliquos se transferunt. Quos, si quando adepti fuerint gratulantur, quasi aliquem verum honorem fuerint assecuti; cùm ad veri honoris culmen peruenire non possint. Quid verò puerilius, aut vanius hoc studio concipi potest? Quid autem est honor & gloria, nisiIsaiae 40. 6. vapor quidam; &, vt ait Propheta, flos foeni, qui subitò exarescit, & decidit? TotusAugust. in Psal. 102. enim, vt ait Augustinus, splendor generis humani, honores, potestates, diuitiae, typhy, minae, tumores, flos soeni est. Floret illa domus, & magna domus; floret illa familia, &quàm multis floret? aut quàm multis Annis viuunt? multi Anni tibi, breue tempus Deo, in comparatione longorum, & longè viuentium saeculorum, omnis flos cuiusque domus, sic est quomodo flos agri, vix est annua omnis pulchritudo Anni. Quidquid ibi viget, quidquid ibi candet, quidquid ibi pulchrum est, non perennat, immò per totum Annum duci non potest, ergo Carpe nouos flores, dum flos nouus, & noua pubes; Et memor esto aeuum sic properare tuum. Quousque ergo filij hominum ambulatis inPsal. 4. 3 vanitate Cordis vestri? vt quid diligitis vanitatem; en non quaeritis veritatem? Quò enim tendunt cogitationes, quae exeunt de Cordibvs vestris, nisi ad vanitatem, & insaniasPs. 39. 5. falsas? nouit enim Dominus cogitationesPs. 93. 11. hominum, quoniam vanae sunt. Et, quiEccli. 16 23. minoratur Corde, cogitat inanîa. Cordis vestri paruitatem, vanitatis studium arguit, & vecordes vos esse indicat. Quis enim Cordatus illa tamquam delectabilia, & vera bona consectetur, quae non nisi vana sunt, & verum dolorem adferunt? tale autem est honoris & gloriae studium. Vt enim qui tabaci vaporem bibit, quantumuis volupe id illi videatur, nil tamen nisi fumum haurit, faedumq́ue exhalat oderem. Quid verò inde consequitur, nisi dolor? quemstillantes ex oculis lacrymae, capitis vertigo, anhela tussis satis superq́ue testantur? ita qui honores consectantur, nihil solidi consequuntur: sed vt vanitatem auidè vorant, ita nil nisi vanitatis fumos emittunt, & magnum dedecus, pro quaesito decore, non rarò nanciscuntur. Auertat Deus à Cordibvs nostris fascinationem vanitatis huius, tribuens ei, vt non praeualeat inPs. 51. 9. vanitate sua. Ego sentio (inquiebat Augustinus)Augtus. lib. 4. de Trinit. cap. 1. quàm multa figmenta pariat Cor humanum: & quid est Cor meum, nisi Cor humanum? sed hoc oro Deum Cordis mei, vt nihil ex eis figmentis pro solido vero eructem. Considera deinde Cor nostrum esse instar thuribuli, aut cuiusdam foculi prunis referti, cui quidquid inieceris illud recipiet, & quemadmodum si thuribulo imponas aromaticos pastillos, tota domus suaui replebitur odore & suffitu, sin autem immiseris sulphur, tota horribili faetore contaminabitur. Ita prorsus Cordi nostro accidit: si salutaribus illud occupetur Meditationibus; de Christi Passione, de diuinisPs. 143. 7. beneficijs, memoriam abundantiae suauitatis eructabit; sin autem mundi vanitates, sceptra, diademata, honores, dignitates, & his similia Corde versaueris, nil nise fae-tidus fumus ex illo egredietur. Non declines ergo, ô Anima mea, Cor tuum in vanitates, & in res nihili; sed solida bona, quibus Animus pascitur, toto Corde inquire. Non enim honores te facere possunt meliorem; sed si ijs delecteris, peiorem proculdubio efficient: experto id crede Salomoni; qui post Regalis solij sublimitatem, post diuitias longè maximas, honorem, & famam toto orbe vulgatissimam, omnesq́ue voluptates, & delitias, quibus humanum Cor perfrui posset, quasi ex altissimâ cathedrâ quid de omnibus his sentiret, ita proclamauit: Vanitas vanitatum, & omniaEccles. 1. 1. vanitas. Quid habet ampliùs homo de vniuerso labore suo, quo laborat sub Sole? Itemq́ue: Si Annis multis vixeret homo, &Idem. 11. 8. in his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, & dierum multorum: qui cùm venerint, vanitatis arguentur praeterita. Quare per Ironiam tandem ita concludit: Laetare ergo Iuuenis in adolescentiâ tuâ, & in bono sit Cor tuum in diebus iuuentutis tuae; & ambula in vijs Cordis tui, & in intuitu oculorum tuorum: & scito quòd pro omnibus his adducet te Deus in iudicium. Adolescentia enim, & voluptas vana sunt.

CORDIS AGGRAVATIO.

Filii hominum usquequô graui CORDE? Psal. 4. 3.

Crapula et ebrietas, solidi duo pondera plumbi. Nata polo, sursum tendere CORDA vetant. 3.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove