Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio XIV. Cordis Mundatio. Laua à malitia Cor tuum. Ierem. 4. 14.

Fons scaturit lateris transfixi è vulnere Sponsi, Hoc Cordis maculas ablue, Sponsa, tui.

COnsidera Primo, In supernam illam ciuitatem Ierusalem, quae tota (vt scribit Discipulus ille, quem diligebat Iesus) est aurum mundumApoc. 21. 18. simile vitro mundo, ornata omni lapide pretioso, illuminata claritate Dei, non intrabit aliquid coinquinatum, aut abominationem faciens; sed omnes illius patriae ciues (ad similitudinem ipsius ciuitatis) mundi, puri, & immaculati erunt. Propheta quoque ille, cui incerta & occulta sapientiaePs. 50. 8. suae manifestauit Deus, positâ interrogatione: Quis ascendet in montemPs. 23. 4. Domini? aut quis stabit in loco sancto eius? respondet; Innocens manibus, & mundo Corde. His autem duabus partibusNyssen. Orat. de Ascens. ait Nyssenus, omnem Iustitiam com-prehendi. Munditia, siue Innocentia manuum, operum puritatem designat: Cordis verò munditia, cogitationem & intentionum sinceritatem declarat. Tam interna, quàm externa mundities requiritur, vt ad caelestem beatitudinem quis admittatur. Pharisaei neglectâ interiori puritate, solam externam curabant; in quos grauissimè Saluator noster ita inuectusMatth. 23. 23. est: Vae vobis Scribae & Pharisaei Hypocritae! qui decimatis mentham, & anethum, & cyminum, & reliquistis quae grauiora sunt legis, iudicium, & misericordiam, & fidem. Haec oportuit facere, & illa non omittere. Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. Vae vobis Scribae & Pharisaei Hypocritae! quia mundatis quod deforis est calicis & paropsidis, vt fiat id quod deforis est mundum. Vae vobis Scribae & Pharisaei Hypocritae! quia similes estis Sepulchris dealbatis, quae à foris parent hominibus speciosa, intùs verò plena sunt ossibus mortuorum, & omni spurcitiâ; sic & vos à foris quidem paretis hominibus iusti, intùs autem pleni estis Hypocrisi, & iniquitate. Ex Christi ergo mente priùs interior Cordis munditia quaerenda est, quàm exterior Cor-poris. Araneae haec esse industria scribitur,Fornerus Conc. 90 in Ps. 50. vt ruptam à muscis telam, reficere volens, à medio incipiat, eamq́ue ante Solis occasum perficiat. Nos iam inde à suscepto Baptismo, in Cordibvs nostris, velut à centro telam aeternae salutis ordimur; quàm saepè autem eam infernales muscae ruperunt? quàm impetuosè perfregerunt? Si porrò eam reficere velimus, à centro, à Corde eam incipere necesse est, & extrema huic operi manus imponenda, antequam Sol gratiae, & misericordiae Dei nobis occumbat. Clama igitur cum Propheta: Cor mundumPsal. 50. 12. crea in me Deus, & Spiritum rectum innoua in visceribus meis. Iterumq́ue: Fiat Cor meum immaculatumPs. 118. 80. in iustificationibus tuis, vt non confundar. Considera Secvndo, Si, vt SanctusIob. 25. iuxta 70 Iob dixit, nemo mundus à sorde; & Sapiens:Prouerb. 20. 9. Quis potest dicere, mundum est Cor meum, purus sum à peccato! quàm foeda, deformis, & squalida sis, ô Anima, quae hactenus in viam Cordis tui vaga abiisti post greges sodaliumCant. 1. 6. tuorum? Ambulasti enim in tenebris &Isaiae 63. 3. lubrico, & inquinasti vestimenta tua; quin immò velut sus volutata es in vo-2. Pet. 2. 22lutabro luti, & maculata es in iniquitateIer. 2. 22. tuâ. Quàm meritò igitur de mundandâ foeditate tuâ cogitare debes; audi DominumIdem 4. 14. per Prophetam monentem: Laua à malitia Cor tuum Ierusalem, vt salua fias: vsquequò morabuntur in te cogitationes noxiae? Quamobrem verò Cordis immundi ablutionem omnipotens Deus requirit: nimirùm cùm illud sibi sacrificium offerri velit, planè mundumLeuit. 1. 13. esse oportet. Ita enim olim praecepit, vt intestina & pedes hostiae lauarentur aquâ. Quid enim hoc designat, nis quòd affectus Cordis nostri (per pedes designati) & ipsius Cordis interiores cogitationes (quas intestina denotant) ablui & purgari debeant, antequam ipsum Cor offeraturAquauiua in Ps. 118 in sacrificium acceptabile? Sed & templum Dei viui est Cor nostrum, vt proinde etiam hoc nomine magnâ puritate nitereExod. 30. 19. debeat. Si enim schriptum est, vel pedem esse custodiendum, quo in materiale templum Dei ingredimur, ne quid contaminatum, aut immundum in illud ingrediatur;Exod. 3. 5. & si Moyses calceamenta deponere iubetur, id est, inuolucra carnalium cogitationum: quantâ tandem puritate debet esse conspicuum Cor nostrum spicituale templum Dei, de quo Apostolusait: Vos enim estis templum Dei viui, Sicut2. Cor. 6. 16. dicit Deus: quoniam inhabitabo in illis, & inambulabo inter eos, & ero illorum Deus, & ipsi erunt mihi populi? Considera Tertio, Ad ablutionem Cordis aquam cum primis esse necessariam; ne verò hanc per varia loca anxiè nimis quaeras, demonstrat tibi Zacharias fontem copiosissimum: In die illa,Zachar. 13. 1. ait, erit fons patens domui Dauid, & habitantibus Ierusalem, in ablutionem peccatoris, & menstruatae. Quis verò hic fons, nisi Christus Dominus; fons & scaturigo gratiae, iustitiae, & salutis? Sic enim hunc locum interpretatur Sanctus Gregorius: Fons quippe occultus est Vnigenitus Patris,Gregor. hom. 20. in Ezechiel. inuisibilis Deus. Fons verò patens, est idem Deus Incarnatus: qui fons patens rectè domus Dauid dicitur, quia ex Dauidis genere noster ad nos Redemptor processit. Hi autem Ierusalem habitant, qui in visione pacis intimae mentem figunt. Peccator verò, & Menstruata est, vel is qui delinquit in opere, vel mens quae labitur in praua cogitatione. An non fons patens est Christus crucifixus, è quo quinque illi torrentes sanguinis profluxerunt? In terrestri Paradiso fons erat, qui inGenes. 2. 10. quatuor capita diuidebatur, vt ita totamterram irrigaret. In Paradiso Ecclesiae Iesus crucifixus fons est, è cuius sacris vulneribus quinque flumina scaturiunt, quibusIoannis 5. 2. abluuntur peccata totius mundi. Christus est probatica illa piscina, quinque vulnerum porticus habens, in quam qui descenderit post motionem aquae, sanusIoan. 5. 4. fit à quacumque detinetur iniquitate. Sanguis enim Iesu Christi emundat conscientiasHebr. 9. 14. nostra ab operibus mortuis peccatorum. Hic Sanguis, ait Chrysostomus,Chrysost. hom. 45. in Ioan. effusus, vniuersum abluit orbem terrarum; hic Sanguis Sancta Sanctorum purgat. Quòd si eius figura tantam habuit vim, in Templo Hebraeorum, inExod. 12 22. medio AEgypti, liminibus aspersus, dum ab Angelo percutiente seruauit, dum populumLeuit. 8. 11. emundauit, dum omnia sanctificauit; quantò magis, veritas ipsa Sanguinis huius? Hic Sanguis aureum Altare sanctificauit; sine hoc Princeps Sacerdotum in penetralia ingredi non audebat. Sanguis Sacerdotes faciebat, hic Sanguis in figura peccata purgabat, hic Sanguis nostrarum Animarum salus est. Hoc lauatur, hoc ornatur Anima, hoc incenditur; hic, igne clariorem reddit mentem nostram, & auro splendidiorem; huius Sanguinis effusio caelum peruium fecit. Accipe igitur situlam memoriae, & in eâ hauri cum gaudio de fontibus his SaluatorisIsa. 12. 3 efficacissimam aquam, quâ pollutum Cor tuum abluas. Adhibe, inquam, velut manus, intellectus considerationes, & affectuum excitationes, iisq́ue Cor tuum perfrica, ablue, & emunda: immò verò totum Cor in hoc Sanguineum lauacrum immerge; & sine dubio ascendet inde dealbatum. Beati, qui lauantApoc. 22. 14. stolas suas in Sanguine Agni! Nihil enim tam efficax, ait Bernardus, ad curandaBernard. Serm. 62 in Cant. conscientiae vulnera, nec non ad purgandam mentis aciem, quàm Christi vulnerum sedula meditatio. Recurre ergo ad lauacrum hoc, & dic cum Ecclesia: Dealba me Domine, & mundaMissal. Rom. Cor meum; vt in Sanguine Agni dealbatus, gaudiis perfruar sempiternis. Considera Qvarto, Quô pertinaciùs maculae vestibus inhaerent, eò accuratiùs ac saepiùs ablui debent: (Quo semel est imbuta recens, seruabit odorem,Horat. lib. 1. Epist. Testadiu inquiebat ille) frequentiori indiget emundatione vas foedo liquore repletum: atque hinc leprosus mundandus septiesLeuit. 14. 5. aspergi sanguine passeris immolati prae-cipitur, vt iure purgetur, ac deinde totum4. Reg. 5. 14. Corpus ablui. Naamanem Principem leprâ infectum septies lauari in Iordane oportuit, vt curaretur. Dauid Rex non ignorans nullam esse lepram peccato foediorem, eamq́ue adeò tenaciter Cordi adhaerere, vt vnâ vice ablui non posset, identidem se lauari supplici voce obsecrat:Psal. 50. 3. Ampliùs, inquit, laua me ab iniquitate mea, & à peccato meo munda me. Age igitur Anima, vis alterum lauacrum Cordi tuo expurgando praeparare? admisce sanguineis Saluatoris fontibus aquam pluuiam, & largissimos imbres calidarum lacrymarum, ex peccati consideratione distillantium; iisq́ue Cor tuum ablue. Vt enim pluuia ex densâ nube Soli opposità, eiusq́ue calore resolutâ, è mediâ aëris regione decidit: ita prorsus cùm in nubem peccatorum nostrorum (quae Solis Iustitiae radios nobis occultat) diuini amoris flamma inciderit, facilè nubem dissoluit, & abundantissimam lacrymarum pluuiam progignit. Lubétne etiam hisce aquis acre lixiuium adiungere, ad abluendas etiam inueteratissimas maculas vestis nuptialis, quam in Baptismo induisti? Cola lacrymas tuas in vase Cordis, per cineres Mortis, Iudicij, & Inferni; &assiduà horum meditione facilè pristinum Animae splendorem recuperabis. Memorare, ait Sapiens, nouissima tua, &Eccli. 7. 40. in aeternum non peccabis. Considera Qvinto, Ingens praemium, quod mundis Corde promissum est: Beati, ait Christus, mundi Corde,Matth. 5. 8. quoniam ipsi Deum videbunt. Haec autem visio Dei, iis, tum in hoc saeculo, tum in altero conceditur. Hîc quidem per Speculum1. Cor. 13. 12. in aenigmate, siue per contemplationem Deus videtur: in altera verò vita perspicuè, & facie ad faciem. Deus autem cùm mundissimus sit, non nisi à mundo Corde videri potest; vt enim ait Plato: Impuro, purum attingere nefasPlato in Phoedon. est. Et Nyisenus: Quo enim modo Animus noster, qui inferiori huic carnis voluptatiNyssen. lib. de Virg. cap. 5. mancipatus est, atque in humanorum affectuum appetitionem totus incumbit, potest cognatum illud lumen, quódve mente ipsa cernitur, vacuo, libero sensu aspicere; cùm is praua quadam atque incrudita anticipatione, ad humiles has res & lutulentas aciem intendat? In aeternâ verò beatitudine felicissimè Deus à mundo Corde videtur, amatur, & possidetur. Ibi, inquit Augustinus, tota virtusAugust. lib. 22. deci uit. Dei. erit videre, ô Anima mea, quod amas;& summa felicitas, amare quod vides: & ibi beata vita in suo fonte bibitur, vbi Veritatis visio clarissimè aperitur. Ibi vacabimus & videbimus, videbimus & amabimus, amabimus & laudabimus Esse quod erit in fine, sine fine. Quod enim, ô Deus, praeparasti diligentibus te, fide non capitur, spe non attingitur, charitate non apprehenditur, desideria & vota transgreditur, acquiri potest, aestimari non potest.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove