Lectio XVIII. Cordivm Vnio. Dabo eis Cor vnum. Ezech. 11. 19.
Vnanimes Animae, concordia viuite Corda, Vnum queîs velle, & nolle, dat vnus Amor.
COnsidera Primo, Inter praeclaros illos, & prorsus eximios fauores, quos Animarum nostrarum Sponsus Dilectis suis exhibet, principem facilè locum insignis illa praerogatiua obtinet, quòd per amorem Cordi nostro intimè coniungatur, & quodam modo vniatur. Amor enim strictissimo vinculo Corda connectit; est enim, vt AugustinusLib. 8. de Trinit. dixit, quasi iunctura quaedam duo aliqua copulans, vel copulare appetens, amantem scilicet, & quod amatur. Hoc est quod S. Dionysius refert de Sancto Paulo:Dionys. Amor, inquit, vim habet vniendi res inter se; nec sinit, vt qui amat, sit Dominus suiipsius, sed transit in remamatam; idcircò magnus ille Amator dicebat: Viuo, iamGal. 2. 20. non ego, viuit autem in me Christus. Vt autem quàm arctum sit hoc vniculum, quo amantium Corda inuicem colligantur, Scriptura declaret, assimilat illud vnioni isti, quâ glutinae res coniungi solent. Ita explicare volens amorem, quo Sichem DinamGen. 34. 3. filiam Iacob deperibat, ait: Conglutinata est Anima eius cum eâ. Et de Deo ipsoDeut. 10 15. Moyses ait: En Domini Dei tui caelum est, & caelum caeli, terra, & omnia quae in eâ sunt: & tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, & amauit eos, elegitq́ue semen eorum. Sic de duobus amantissimis illis legitur:1. Reg. 18. 1. Anima Ionathae conglutinata est Animae Dauid, & dilexit eum Ionathas quasi Animam suam. Quibus verbis significatur, Animas illas, quasi glutino quodam amoris inter se strictissimè coniunctas fuisse.Super Dionys. cap. 7. de Angel. Hierarc. Haec enim est natura amoris, quam pulchrè explicat Hugo de S. Victore: Verus amor, inquit, siue charitas, nullum patitur medium inter se, & obiectum; quòd Deus, sed vehementer tendit in ipsum immediatè, & ideò numquam quiescit, donec omnia transeat, & ad ipsum Dilectum, & in ipsum veniat. Vnde subdit ibidem: Dilectio siue amor, impetum sequens ardentis desiderij sui, nec dissimulare valens, donec ad amatum peruenerit, amato appropinquat quan-tum potest; & eò ampliùs sitiens intrare ipsum, cupit esse cum ipso, & esse tam propè, vt si fieri posset, hoc idem ipsum sit quod ipse. Nihil enim velocius, nihil acutius, nihil subtilius amore aut penetrabilius: quia naturâ suâ non quiescit, donec naturaliter amabilis totam penetrauerit virtutem, & profunditatem, & totalitatem quantum potest. Quantum autem gestiebat illa Dei amatrix S. Theresa, amoris funibus Deo intimè connexa, dum ita canaret: Illa die charitatisB. Theres. in Cant. Vincla, quae me implicant, Deum meae potestatis Et captiuum indicant. Indicant captiuum Deum, Et in libertatem, meum Cor ligando, vindicant. Sed dum video captiuum, Me tenente, Deum viuum, Prae dolore morior! Morior, dum cesso mori, Tacta spe sublimiori Vitae de quo glorior. Considera Secvndo, Cordivm hanc coniunctionem ita ab aliquibus explicari, quasi duae Animae conflarentur in vnam. Ita Augustinus dicebat: Amicos,L. 4. cons. cap. 8. & se inuicem diligentes, signis illis à Cordeamantium & redamantium procedentibus, per os, per linguam, per oculos, & per mille motus gratissimos, quasi fomitibus Animos conflare, & ex pluribus vnumChristop. Fonseca lib. de amore Cap. 7. facere. Huc spectat Platonis commentum: Olim Vulcanus, inquit, obuius fuit duobus coniunctissimè amicis, quibus cùm plurima beneuolentiae signa ostendisset, iussit eos rogare aliquid, praesertim quod in officinâ eis suâ placere posset. Illi cùm pręsentem occasionem prehendere vellent, supplices rogarunt, vt (cùm faber Deorum esset, cui non difficile est artis suae potentiâ, instrumentorumq́ue vsu accommodo, quiduis efficere) colliquaret eos, vnumq́ue ex duobus redderet: atque ita consequerentur amoris sui finem, qui est Animae Corporisq́ue vnitas. Votum hoc amantium homines explere non possunt: at spirituali quodam modo hominum Conditor Sanctis Animabus id largiri solet. Non semel enim legitur Christus Cor suumLib. 1. grat. Spirit. c. 1. c. 42. & l. 2. c. 14. vniuisse Cordi S. Mechtildis: Cùm enim haec Sancta à communione Deo gratias egisset, multumq́ue cum illo collocuta fuisset, visum ei fuit Christum Dominum Cor eius assumere, effundere, liquefacere, & in diuinum Cor suum illud exprimere, ita vt duo illa Corda in vnum coalesce-rent. Illiq́ue dixit: Dilecta mea, id vnicèLib. 3. cap. 27. volui, & desideraui, vt per flagrantia desideria hominum Corda ita mihi vnirentur, nihil vt ipso proprio voto expetant, sed omnia sua desideria secundùm Cor meum disponant: non secus ac duo venti simul spirantes, non nisi vnicum & eumdem aërem impellunt. Propiùs porrò ad Platonis sigmentum accedit, quod reuerà Deus cum S. Gertrude egit, de qua Blosius refertIn append. monil. Spirit. Dominum de hac sua Sponsa cuidam dixisse: Ego totus sum illius, & iam per amorem inseparabiliter mihi vniui, sicut argentum & aurum per ignem in vnum metallum conflantur. Quàm felix Anima est, quae taliter Dilecto suo adhaeret! quàm dulcis vnio, quâ Sponsum suum Dilecta strictissimè tenet, nec dimittit, sed in ipsum quodammodo mutatur! Pulchris verò similitudinibus hanc coniuctionem Nazianzenus explicat: Quomodo, inquit,Orat. 21 ficere à se tota videtur, dum & saporem vini induit, & colorem; & quomodo ferrum ignitum & candens, igni simillimum fit, pristinâ propriaq́ue formâ exutum; & quomodo Solis luce perfusus aër, in eamdem transformatur luminis claritatem, adeò vt non tam illuminatus, quàm ipsumlumen esse videatur: sic omnem tunc (id est, eo tempore, quo Anima Deo est intimè vnita) in Sanctis humanam affectionem quodam ineffabili modo necesse erit à seipsâ liquescere, atque in Dei penitùs transfundi voluntatem. Considera Tertio, Amorem non tantùm Amantium Corda vnire, in vnum conflare; sed vnum quodammodo alterum se efficere: amans enim velut inIn Canonic. Ioan. amatum transformatur. Si terram amaueris, inquit Augustinus, fies terra; si dilexeris caelum, caelum eris; si Deum. audeo dicere, Deus quoque fies. Immò idipsum ProphetaOsea. 9. 10. infinuauit, dicens: Facti sunt abominabiles, sicut ea quae dilexerunt: quasi hoc vellet, mutari amantem in amoris obiectum. Hanc ob causam Aristoteli, amicusIn comment. ad Platon. dicitur alter ego. Marsilius Ficinus dicit, amorem esse amici Speculum, in quo sui imaginem atque veram effigiem speculari queat: & si amor reciprocus sit, reciprocum quoque esse eius effectum. Videndum igitur in quem scopum Cordis nostri desideria tendant; si enim ea in Deum ferantur, Deo coniungemur, & diuinae afficiemur participes naturae. Quo sanè nihil dignius, nihil excellentius excogitari potest. Quantae, quaeso, nobilitatis, quantae digni-tatis est, Deo vniri? qui enim adhaeret1. Cor. 6. 17. Deo, vnus Spiritus est. Considera Qvarto, Vnionem, ac transformationem hanc non esse naturalem, sed spiritualem; non enim mutatur natura vnius rei in aliam, sed mutantur Corda, affectus, desideria, & tota vita. Ita mater, quae impensè filium diligit, sui oblita,Lud. Gran. de perfect. amoris Dei. c. 1. id agit quod filio suo vtile nouerit; flet cum flente, arridet ridenti, cum infirmo infirmatur, omnisq́ue eius cura & cogitatio in illo, & pro illo est: adeò quidem, vt quemadmodum vmbra Corporis imitatur omne id quod facit Corpus, & sequitur eius motus atque figuras; sic etiam, si videre possemus duo illa Corda, cerneremus quale vnum est, tale & alterum esse, accidentiaq́ue & motus, quae in vno mutantur, in illo quoque mutari. Anima igitur, quae sic Deum amat, transformatur in illum, ita vt quidquid ille vult, & ipsa velit; & quidquid Deo displicet, & Animae displiceat: quidquid ille vel amat vel odit, idem & illa amet atque oderit; nec rationem habet sui, sed solius Dei, eiusdemq́ue gloriae. Itaque in omnibus, & per omnia, est ipsi & Deo, Velle duobus idem, nolle duobus idem. Mutatâ porrò voluntate propriâ in vo-luntatem Dei, confestim mutatur & vita, & omnia opera, quae ab illa procedunt. Quemadmodum enim cùm resecatur ab arbore ramus, & surculus illi inseritur, fructus qui in illo surculo nascuntur, non iam ampliùs sunt naturae illius resecati rami, sed inserti surculi: sic abscissâ voluntate hominis, & insertâ illâ Dei, fructus verborum, operum, & cogitationum, quae ab illâ procedunt, non sapiunt iam ampliùs voluntatem hominis antiquam, sed Dei nouam. Vis ergo cognoscere, ô Anima, an Cor tuum vnitum sit Cordi Dilecti tui, vide an amet ea, quae ille diligit; oderit, quae illi sunt aduersa; & in omnibus cum eius voluntate consentiat. Considera Qvinto, Cùm vnio fieri non possit, nisi inter res quodammodòLud. granaten. de perfect. amor. Dei c. 10 similes (neque enim aqua vniri potest igni, nec oleo; neque ferrum cretae, eò quòd haec dissimilia sint) debet Cor Deo vniendum aliquam illius gerere similitudinem, quae quò maior erit, eò etiam perfectior erit cum Deo coniunctio. Tres autem proprietates in Deo obseruauit Plotinus Philosophus, quas homo habere debeat, si Deo vniri desideret: Deus enim est vnus, & summus, & bonus. Proinde, inquit, qui vniri vult bono, eiq́uesimilis effici, debet abstinere ab omnibus malis; qui summo, ab omnibus inferioribus; qui vni, à multis. Quo loco, paucis verbis tres gradus tradit ad hanc vnionem necessarios. Primus, & maximè necessarius est, abstinere ab omnibus rebus malis: hoc est, ab omnibus peccatis. Secundus, & perfectior est, abstinere ab omnibus rebus inferioribus, vilibus, & abiectis; etiamsi malae non sint: vt vacare negotiis saecularibus, contractibus, commerciisq́ue & negotiationibus; etsi enim haec illicita non sint, tamen exercitia sunt vilia, abiecta, & seruo Dei indigna: nisi fortè aut obedientia, aut charitas aliud postulent. Tertius est perfectissimus, abstinere scilicet à ῶολυῶραγμοσυνη, hoc est ab occupationum multitudine: etiamsi nec malae sint, nec viles; sed bonae, dummodo sint superfluae, hoc est, quando occupations plures sunt & grauiores, quàm vt debilitas Spiritus & Corporis nostri ferre queat. Visne igitur, Dilecta Deo Anima, vniri bono? declina à malo, &Psal. 36. 27. quasi à facie Colubri fuge peccatum. Vis coniungi summo? quae sursum sunt quaere,Ecc. 21. 2 quae sursum sunt sapias, non quae superCol. 3. 1. terram. Vis vnico adhaerere? noli turbariLuc. 10. 41. Eccli. 11. 10. erga plurima, neque in multis sint actus tui; sed vnum pete, vnum require, vni intende, qui tibi intendit, vnico DilectoCant. 2. 16. Cordis tui; vt illi dicere queas: Dilectus meus mihi, & ego illi. Et rursus:Ibid. 7. 10. Ego Dilecto meo, & ad me conuersio eius.
CORDIS QVIES.
conuertere anima mea, in requiem tuam. Psal. 114. 7.
Mobile COR nullâ potis est requiescere sede, Vnus ei centrum nam Deus vna quies 39.
Cookies on Poetry Cove