Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio XI. Dedicatio Cordis Titulo Crucis. Titulus Domini iuxta terminum Altaris, erit in signum, & in testimonium Domino exercituum. Isaiae. 19. 19.

Hoc Titulo, tibi Christe Cor hoc, dico consecro totum, Nolo quod esse meum, si queat esse tuum.

COnsidera, ô Anima mea, Sponsum tuum non vno modo Cor tuum sibi velle praeberi. Vult enim illud sibi vendi pretio regni caelestis; vult sibi dari in munus gratuitum; vult sibi offerri in sacrificium gratiarum actionis, pro eo quòd tradidit semetipsum oblationem, & hostiam Deo in odorem suauitatis.Ephes. 5. 2. Templum quoque desiderat in Corde tuo sibi construi, in quo habitet; idemq́ue optat esse Altare, in quo spirituales ei hostiae offerantur. Sequere, Anima mea, votum Sponsi tui, & Templumhoc ei consecra; sanctificatum hoc Altare illi dedica. Quomodo verò, quibúsve verbis solemnem hanc dedicationem perficies? Non aliis sanè, quàm iis ipsis, quaeIoan. 19. 19. Pilatus coronato capiti Amoris tui in Titulum superposuit. Si enim Martyrum Basilicae, & prima Christianorum Templa dicta sint Tituli; quídni conueniat Titulo Crucis Dominicae spirituale Cordis Templum Domino consecrari. ConstructurusGen. 29. 8. Iacob Altare Domino, erexit lapidem in Titulum: erige & tu Titulam Dilecti tui super lapidem Altaris Cordis tui, vt fiat quoque Bethel, id est, Domus Dei. Act. 17. 23. Svperstitiosi Athenienses Aram suam inscripserant, Ignoto Deo. Ego veròIsaiae 44. 5. non sic; sed dicam: Domini ego sum, & mane mea scribam, Domino. Noto, inquam,Ps. 75. 2. in Iudaea Deo, Cordi meo cognito, Cordis mei Cognitori & Conditori consecrabo Aram Cordis mei. Dauid,Ps. 44. 1. dum eructaret Cor eius verbum bonum,1. Tim. 1. 17. dicauit opera sua Regi: tibi verò Regi immortali & inuisibili, Deo Cordis mei, dico ego non modò opera mea; sed ipsumMatth. 15. 19. operum fontem Cor meum, vnde exeunt cogitationes meae, laudationes tuae. Tibi Iesu Nazareno Regi Iudaeorum aram Cordis mei aeternùm dico, consecroq́ue:tot enim titulis Cor totum tuum est, quot Titulus hic tuus verba praefert. Debetur enim tibi, ô Iesu Saluator. Cor illud, pro quo faluando in Cruce mori dignatus es. Tuus igitur sum ego, saluum me fac, quemPs. 118. 94. tanto pretio redemisti; saluum fac à vitiis, & à meipso, vt non meus, sed tuus esse possim. Nazareno florido Sponso, & flori de radice Iesse, in arbore Crucis venustissimè vernanti, lectulum floridum Cordis mei ab eo consitum, ab eo cultum, sponte offero: vt, si quae ibi sint deCant. 6. 1. eius munere, lilia colligat, & amore in Cruce languens, floribus meis vtcumqueCant. 2. 5. fulciatur. Tu verò, ô Nazarene flos agri, & lilium conuallium, pretioso SanguineCant. 2. 1. riga hunc hortum, vt denuò flores appareant in terra nostra. Regi super SionPs. 2. 1. montem sanctum constituto, qui gloriosissimè sanctum constituto, qui gloriosissimè regnauit à ligno, in quo suspensus fuerat, vt acquireret sibi regnum CordisRom. 6. 12. mei, & non regnaret in eo peccatum; Regi, inquam, Cordis mei, & amori meo crucifixo dedico Cor meum; vt in eo adueniatMatt. 6. 10. regnum ipsius, sedeatq́; in illo tamquam in praeparato solio maiestatis suae. Quare Rex Christe clementissime, Tu Corda nostra posside:

Ps. 118. 133.Tu esto Rex meus, & Dominus meus; vt non dominetur mei omnis iniustitia. Iudaeorum2. Cor. 3. 6. Regi, regnanti super Iudaeos non litterâ, sed Spiritu, quorum Corda circumcisa sunt circumcisione spirituali, Cor meum in perpetuum offero sacrificium. Rex diceris Iudaeorum, id est, confitentium, vel peccata sua, vel laudes tuas. Quare & ego confitebor tibi in directionePs. 118. 7. Cordis omnes iniquitates meas, & praeuaricationes Cordis mei; vtRom. 10. 10 fiat mihi confessio ad salutem. Dignus quoque est tu, Domine Iesu, vt omnePhilip. 2. 11. Cor, & omnis lingua confiteatur gloriam nominis tui: sed & ego confitebor tibi inPs. 137. 1 toto Corde meo, & collaudabo nomenEccli. 51. 1. tuum assiduè, nec erubescam te coram regibus & principibus terrae; vt cùm confessusMatth. 10. 22. fuero te coram hominibus, confitearis & me coram Patre tuo, qui in caelis est. Ecce Domine, debitum tibi tot titulis Cor meum, aeterno affectu dedico tibi. Agnosce, quaeso, inscriptionem Altaris huius, Titulo Crucis tuae exaratam, tibiq́; illud vendica, vt numquam profanetur, aut ad deos alienos transferatur. Scripsi manu meâ, & inscripsi tibi possessionem Altaris huius: reclamet licet caro, obganniat mundus,Ioan. 19. 22. contradicat diabolus; quod scripsi, scripsi.

Non refigo Titulum quem posui, non corrumpo Tituli inscripitonem. Quinimmò sit mihi hic Titulus pro fortissimoFestus verb. tit. & Varro lib. 6. de ling. latina. praesidio, & munitissimâ tutelâ: siquidem Titulus, quasi tutulus à tuendo dictus est. Sit, inquam, mihi turris fortitudinis à facie inimici; vt ex inscriptione Tituli, videns in cuius possessione sit locus cui praeponitur, longè fugiat ab eo, sciens, quòd nemo possit tibi resistere. Ita enim (Augustino teste) ne domumIn Ps. 21. in Exposit. 2. alicuius inuadat aliquis potens, ponit ibi Titulos potentis; vt cùm Titulus lectus fuerit, conterritus quis potentiâ nominis, abstineat se ab inuasione. Et quando potens aliquis inuenerit Titulos suos, iure rem sibi vendicat, & dicit: Titulos meos posui, mea res est. Sic & qui Baptismum tuum, Christe Iesu, habemus, non delemus Titulos; sed agnoscimus Titulos Regis nostri, Titulos Imperatoris nostri. Sed quid dicimus? ô domus misera, ille te possideat, cuius Titulos habes; Christi Titulos habes, noli esse diaboli passessio. Tua sit ergo, Domine Iesu, possessio CordisL. nequis. C. vt nemo priu. mei, Titulo tuo praenotata; sitq́ue, oro, mihi pro regiis velis (vt vocabat Iustinianus) regiisq́ue cortinis (vt AmbrosiusAmb. Ep. 33. ad Marcell. loquebatur) siue, Sauue Guarde,Titulus tuus, qui contra aduersariorum impetus domum Cordis mei custodiat. Agnosce igitur, Domine, hanc scripturam, & tuere tuam creaturam; fiatq́ue spirituali quodam modo in me illud, quodIsaiae 19. 19. apud Isaiam scriptum est: Titulus Domini iuxta terminum Altaris erit in signum, & in testimonium Domino exercituum. Sit, inquam, Titulus Domini mei positus iuxta, vel supra terminum Cordis mei, in signum & testimonium Domino exercituum: quòd nempe Cruce & Passione suâ me sibi redemerit; ideoq́ue ex Titulo hoc agnoscat me suum; agnoscar quoque ab aliis redemptus Iesu Christe, aeternumq́ue Regis mei mancipium glorioso eius Titulo insignitum.

APERTIO CORDIS, LANCEÂ LONGINI.

Vulnerata charitate ego sum. Cant. 2. 5.

COR. pia. transadigat diuini vulnere amoris. Lancea, quo Jesu tincta cruore rubet. 51.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove