Lectio XVIII. Cordis Probatio. Sicut igne probatur argentum, & aurum camino, ita Corda probat Dominus. Prouerb. 17. 3.
Cor rutilo, Dilecta, tuum pretiosius auro, Impuram scoriam si priùs ignis edat.
COnsidera Primo, Neutiquam satis esse, vt Cor nostrum, velut aureus nummus Deo oblatus, iusti sit ponderis; sed hoc insuper requiritur, vt non sit adulterinus, peccans in materiâ. Ad peritum enim Argentarium, siue Nummularium spectat, probare an nummus sit probae monetae, puta verum aurum, an aurichalcum, aut verum argentum, aut stannum praefulgens: qua de re constitutio extat Gratiani & Theodosij Augustorum lib. 3. de Vete. Numisma.L. 1. ff. ad leg. Iul. pecul. Examinandum quoque est, an sit purum putum, id est, nullâ alterius metalli permixtione vitiatum: qua de re cautum est lege Iuliâ peculatus, ne quis in aurum,argentum, aes publicum quid indat, néveL. 9. ff. ad leg. Cornel. de falsa. immisceat. Et expressiùs lege Corneliâ, vt qui in aurum vitij quid addiderit, qui argenteos nummos adulterinos conflauerit, falsi crimine teneatur. Inde aerosa pecunia dicitur, quae multum aeris admixtum habet. Argentarius autem, vt auri vel argenti puritatem cognoscat, illud in igne conflat. Illud porrò officium in Scripturâ sacrâ Deo ipsi tribuitur, qui eo modo hominum Corda probet, & examinet. Ita enim apud Malachiam scribiturMalach. 3. 3. de Christo: Ipse enim quasi ignis conflans, & quasi herba fullonum: & sedebit conflans & emundans argentum, & purgabit filios Leui, & colabit eos quasi aurum, & quasi argentum. Ignis autem, in quo Deus hominum Corda probat, ex communi Patrum, & sacrae Scripturae sensu, est tribulatio, siue humiliatio. Vnde Ecclesiastici secundo, dicitur:Eccli. 2. 4. In igne probatur argentum, homines verò receptibiles in camino humiliationis. EtSap. 3. 5. Sapientiae tertio, de Iustis scribitur: In paucis vexati, in multis benè disponentur: quoniam Deus tentauit eos, & inuenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornace probauit illos. Disce ergo, ô Anima mea, aduersa non timere, aut illis immenenti-bus, nimio Animo contrahi; haec enim qualis sis probabunt. Considera Secvndo, Sicut ignis liquando aurum ab eo separat alia metalla, ostenditq́ue an etiam verum aurum sit: ita etiam tribulatio ostendit probúmne, an reprobum sit Cor nostrum in conspectu Domini; vt per Ezechielem Dominus dicit: Eò quòd versi estis omnes in scoriam,Ezech. 22. 20. proptereà ecce ego congregabo vos in medio Ierusalem, congregatione argenti, & aeris, & stanni, & ferri, & plumbi in medio fornacis, vt succendam in eâ ignem ad conflandum. Quod eleganter exponens Gregorius, ait: Purgare eos per ignemGregor. 3 part. curae past. cap. 14. tribulationis volui, & argentum illos vel aurum fieri quaesiui; sed in fornace mihi in aes, strannum, & ferrum, & plumbum versi sunt: quia non ad virtutem, sed ad vitia etiam in tribulatione proruperunt. AEs quippe dum percutitur, ampliùs metallis ceteris sonitum reddit. Qui igitur in percussione positus, erumpit ad sonitum murmurationis, in aes versus est in medio fornacis. Stannum verò, cùm ex arte componitur, argenti speciem mentitur. Qui verò simulationis vitio non caret in tribulatione, stannum factus est in fornace. Ferro autem vtitur, qui vitaeproximi insidiatur. Ferrum itaque in fornace est, qui nocendi malitiam non amittit in tribulatione. Plumbum quoque ceteris metallis est grauius. In fornace ergo plumbum inuenitur, qui sic peccati sui pondere premitur, vt etiam in tribulatione positus, à terrenis desideriis non leuetur.Ezech. 24. 12. Hinc rursum scriptum est: Multo labore sudatum est, & non exiuit de ea nimia rubigo eius, neque per ignem. Ignem quippe nobis tribulationis admouet, vt in nobis rubiginem vitiorum purget: sed nec per ignem rubiginem amittimus, quando & inter flagella vitio non caremus. Hinc Propheta iterùmIerem. 6. 28. dicit: Frustrà conflauit conflator, malitiae eorum non sunt consumptae, argentum reprobum vocate eos. Tribulatio ergo instruet te, an sis plumbum, ferrum, stannum, aes; an verò argentum, an purum aurum: qualis erat S. Dauid, qui de fornacePs. 6. 3. probationis egressus, dicebat: Probasti Cor meum, & visitasti nocte: igne me examinasti, & non est inuenta in meIob 23. 10 iniquitas. Et S. Iob: Probauit me quasi aurum, quod per ignem transit. Et AngelusTob. 12. 13. Tobiae dixit: Quia acceptus eras Deo, necesse fuit vt tentatio probaret te.Psal. 25. 2. Dic ergo & tu cum Propheta: Proba meDomine, & tenta me: vre renes meos & Cor meum. Considera Tertio, In fornace ignis aurum purificari, perfici, ac splendescere. Ad hoc autem admisceri solet argento purgando plumbum, vt ex Ieremia patet: Defecit sufflatorium, in igneIerem. 6. 29. consumptum est plumbum, frustrà conflauit conflator. Plumbum, ait Mathiolus,Math. li. 5. c. 58. miscetur conflationi, quia plumbi adminiculo faciliùs metalla igni cedunt. Eodem hoc modo sicut igne probaturProuerb. 17. 3. argentum, ita Corda probat Dominus. Conflator enim Deus est, ignisSalaz. in prouerb. autem tribulatio & tentatio, sufflatorium diaboli instigantis afflatus, qui tentationis ignem accendit, Plumbum, quod maximè graue est, & praeter aliorum metallorum morem, terrae infossum crescit; nouissimae mortis memoriamCyril. li thesau. & metum significare docet Cyrillus Alexandrinus. Mortis sanè memoria accommodatissima est ad Cor praeseruandum, ne à tribulatione laedatur, sed eâ magis expurgetur. Sicut enim aurum, ait Chrysostomus, in caminoChrysost. hom. 14. variis in Mat. loc. non laeditur; sic stabilem Animam tribulatio non laedit. Quid operatur caminus? aurum mundat: quid operaturtribulatio? tolerantiam, amplioremq́ue patientiam: abscindit enim dissidium, & coadunat Animam, & sobriorem reddit.Iac. I. 2. Omne igitur gaudium existimare debet pius homo, cùm in tribulationes varias inciderit, cùm per illas purgetur, & ad virtutis perfectionem magnis passibusSeneca l. de prouiden. c. 2. prouehatur. Marcet sine aduersario virtus. Tunc apparet quanta sit, quantum valeat, polleatq́ue, cùm quidPint. dial. par. 1. dial. 4. cap. 3. possit, patientia ostendit. Nempe, vt cocti lateres, nisi vehementi igne coquantur, mox vbi aquam biberint, dissoluuntur, & in minutissimas micas abeunt; igne autem, quo consumendi viderentur, & in cineres redigendi, ita roborantur & obdurescunt, vt nullâ aquâ dissolui queant, fiantq́ue ad aedificia aptissimi: ita omninò Iusti, quos ingentes tribulationes frangere, & è statu mentis dimouere posse cuipiam videbantur, ex eisdem tantum Animi robur, fortitudinemq́ue tantam concipiunt & acquirunt, vt nullis rerum aduersarum fluctibus laedi queant, sed ad aedificium spirituale maximè idonei reddantur, qui viui & electi lapides in eo fiant. Psal. 33. 20.Considera Qvarto, Tametsi graues & multae sint tribulationes iustorum ne-cessarium tamen esse, vt inuictâ patientiâ illas sustineant, hac consideratione muniti, quòd nondum omnis scoria â Cordibvs eorum excocta sit. Potest enim,Chrysost. hom. 4. ad pop. Antioch. Chrysostomo teste, Deus omnia grauia hodie soluere; sed donec nos purgatos videat, donec videat factam conuersionem, & poenitentiam sirmam, & inconcussam, non dissoluit tribulationem. Etenim Aurifex, donec aurum benè purgatum videt, de conflatorio non extrahit: sic & Deus non abducit tribulationem, donec nos penitus emundauerit. Et S. Augustinus: Numquid lucetAug. in Psal. 61. aurum in fornace Aurificis? in monili lucebit, patiatur ergo fornacem vt purgatum à sordibus veniat ad lucem. Fornax mundus, palea iniqui, aurum iusti, ignis tribulatio, Aurifex Deus; quod vult Autifex facio, vbi me ponit tolero. Iubeor ego tolerare, nouit ille purgare, ardeat licet palea ad incendendum me, illa in cinerem vertitur, ego sordibus careo. Quinimmò Cassianus docet, viros sanctissimosCassian. coll. 7. cap. 25. magnis infirmitatibus traditos, pro leuissimis quibusque delictis; cùm in illis, ne tenuissimum quidem naeuum in die ludicij inueniri patiatur diuina clementia, omnem Cordis corumscoriam excoquens in praesenti, vt eos, tamquam aurum vel argentum ignitum, ad illam perpetuitatem, nullâ indigentes poenaliIsa. 1. 25. purgatione, transmittat. Et excoquam, inquit, ad purum scoriam tuam: & auseram omne stannum tuum, & post hoc vocaberis ciuitas iusti, vrbs fidelis. Sed & Augustinus:Aug. in Psal. 61. Sic etiam, inquit, de puro argento sordidatur aurum, si admiscetur illi: sordescit enim aliquid cùm inferiori miscetur naturae, quamuis in suo genere non sordidae. Sic Animus noster quibusdam sordescit, quae etsi ex suo genere munda sint, tamen inferiora sunt; atque in his etiam expurgandis igne opus est. Saepè enim accidit, vt Deus hominem in labores, molestias, & tribulationes, quasi in ignem coniiciat, vt Animum eius à quibusdam infimis rebus minimè malis, aut turpibus secernat, & ad meliora traducat. Noli ergo abhorrere tribulationem, quae tantum Cordi tuo bonum affert. Consider Qvinto, Quemadmodum aurum etsi durissimum, virtute ignis molle & flexile redditur; vt Aurifabri malleo in certam formam, verbi gratia, calicis, thuribuli, candelabri, phialae, & crateris, efformati queat, immò etiam in laminas tenuissimas, & subtilissima fila subindeproducatur: ita quoque Cor hominis iusti in camino tribulationis excoctum, & multis velut malleorum ictibus crebrò contusum, magis ac magis dilatatur, vt à Deo optimo Artifice in omnem formam, iuxta sanctissimum eius beneplacitum, facilè redigi possit. Docet id Augustinus, explanans illud Psalmi: In tubis ductilibus, & Psal. 97. 6. voce tubae corneae: Ductiles, ait, tubae, aereae sunt, quae tundendo producunturAug. in Psal. 9. Si tundendo, ergo vapulando eritis tubae ductiles in laudem Dei productae. Sic cùm tribulamur, tribulatio, tunsio; profectus, productio est. Quomodo sonuit, & quàm suauiter tuba ductilis, qui in tribulatione percussus, gratias agit! Ecce, inquit fabricator Deus, illam tubam perficere volo: non perficiam, nisi fundam. Malè sonabat antè quàm produceretur. Nunc productus, & facta tuba ductilis, laudes Dei sonabit, quae anteà blasphemias intonuit. Disce ergo, ô Anima, in aduersis & tribulationibus non obmurmurare, non conqueri de Deo; sed magis lauda Deum, quia ex spina quà pungeris, nascitur rosa quà coroneris. Id enim quod in praesenti estIdem in Psal. 52. momentaneum, & leue tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis.
2. Cor. 4. 17.Quinimmò non sunt condignae passiones huius temporis, ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis. Age igitur Anima, quantumuis in camino probationis Cor tuum diutiùs crucietur, gratias Deo age: & cum tribus pueris in fornace ardenti conclusis lauda, glorifica, & benedic Dominum Deum caeli & terrae. Non enim comburetur Cor tuum in medio flammae ardentis, sed purius, illustrius, & gloriosius inde egredietur.
CORDIS SCRVTINIVM.
Prauum est cor omnium et inscrutabile Quis cognoscet illud? Ego Dominus scrutans cor et renes. Jerem. 17. 9.
Solus ego immensam cordis perscrutor abyssum Nautica quam potis est haud penetrare bolis. 19.
Cookies on Poetry Cove