Lectio IX. De modo docendi, quo Scholae Cordis Magister vtitur. CElsitvdo & dignitas Magistri nostri facilè arguit longè aliam esse ipsius docendi methodum, quàm sapientium huius mundi: FilijBaruch. 3. 23. enim Agar qui exquirunt prudentiam huius saeculi, iuxta desideria sua coaceruant sibi Magistros prurientes auribus, curiositatis2. Tim. 4. 3. scilicet, & nouitatis auidi. His verò Magistri ex aequo respondentes, in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, in ornate sermonis, & dictionum phaleris, Auditorum pruritui satisfacere student. At veròIoan. 6. 69. Doctor noster verba vitae habens, intùs Oseae. 2. 14.ad Cor loquitur, illudq́ue virtute diuini verbi sui penetrat, immutat, & ad quodcumqueAugust. Tract. 3. in Epist. Ioan. voluerit inflectit, Omnia Ecclesiae Magisteria, ait Augustinus, forinsecùs sonant, Cathedram habet in caelo, qui intùs docet in Corde. Nisi hic Magister adsit Cordi audientis, otiosus est sermo cuiuscumqueLib. II. Moral. in Iob c. 5. Doctoris. Nam, vt Gregorius ait, mutum est os omne quodloquitur, si Deus interiùs in Corde non clamet: qui etiam aspirat verba quae audiuntur. Qualiacumque autem verba exteriùs proferantur, nihil omninò proderunt, nisi Dominus aurem Cordis adaperire dignetur. Quemadmodum autem qui equo aut curru vehitur, vsque ad limen domus tantùm peruenit, nec equo aut curru in conclave ingredi potest, quod qui pedes incedit, & clauem domus habet, facillimè praestat: ita verbum vocale vsque ad aures, scriptum verò vsque ad oculos tantùm pertingit: quod autem Deus loquitur, in ipsum Cor ingreditur, illudq́ue ad omnem Dei voluntatem disponit, & inflectit; cuius virtutem Bernardus expertus, haec ait:Serm. 74 in Cant. Viuum & efficax est Dei verbum, moxq́ue vt intùs venit, experge fecit dormitantem Animam, mouit, & molliuit, & vulnerauit Cor meum, quoniam durum, lapideum- q́ue erat, & malè sanum; coepit quoque euellere, & destruere, aedificare, & plantare, rigare arida, tenebrosa illuminare, clausa reserare, frigida inflammare, nec non & mittere praua in directa, & asperaIs 40. 4. in vias planas, ita vt benediceret animaPs. 102. 1. mea Domino, & omnia quae intra me sunt nomini sancto eius. Haec Bernardus.
Sed lubet particulariùs expendere sublimem illum, & internum docendi modum, quo caelestis Magister noster vtitur, quem non ab alterius, sed ex ipso sacro eius ore depromemus: ipse enim de fideli Anima ita apud Prophetam loquitur: EcceOseae 2. 14. ego lactabo eam, & ducam eam in solitudinem: & Loqvar ad Cor eius. Ac si dicat: suauissimo modo suadebo, & alliciam Animam mihi desponsatam, & ducam eam in solitudinem, vbi separata ab huius saeculi tumultu, & hominum ac negotiorum turba, solum me audiet loquentem: amat enim secretum & secessum diuinus Sponsus, nec in publica arcana sua communicat. Quare Sponsam ita mellifluus Doctor admonendam censuit: O sanctaBernard. Serm. 40. in Cant. Anima sola esto, vt soli omnium serues teipsam, quem ex omnibus elegisti. Fuge publicum, fuge & ipsos domesticos. An nescis te verecundum habere Sponsum, & qui nequaquam suam velit tibi indulgere praesentiam, praesentibus ceteris? Verùm, modum quo ad Cor loquitur Sponsus Cordis, alibi magis explicat, cùm ait:Apoc. 3. 20. Ecce ego sto ad ostium, & pulso: si quis audierit vocem meam, & aperuerit mihi ianuam, intrabo ad illum, & coenabo cum illo, & ipse mecum. Quanta verò haec est benignitas & clementia, quòd ipse Dominus inueniens ostia Cordis nostri clausa, foris stet, & perseueret pulsans, & expectans donec aperiatur illi. Quis autem hic pulsus sit, ipse Dominus aperit cùm ait: Si quis audierit vocem meam, significans se internâ allocutione, & voce ostium Cordis pulsare. Quod explicatiùs etiam Sponsa declarauit, cùm pùlsum hunc, & vocem explicans, ita ait:Cant. 5. 2. Vox Delicti mei pulsantis: Aperi mihi soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea: quia caput meum plenum est rore, & cincinni mei guttis noctium. Quasi dixisset: dum ego dormio, vigilante tamen Corde, en Dilectus meus pulsat ad ostium, & clamat: Aperi mihi soror mea, rogans & exhortans, vt omnibus intermissis ianuam Cordis illi pandam. Hic autem animaduertendum est, singula Sponsi verba totidem esse ratio- nes, quibus Animam vrget, vt portam Cordis aperire velit.
Primo ergo ait: Aperi mihi. Ac si dicat:Lud. de Ponte in Cant. li. 8. Exhortat. 8. §. 2. aperuisti ianuam Cordis tui diabolo, qui tuum sitiebat interitum, & aeternam condemnationem: cur ergo non aperies mihi Creatori, Redemptori ac Protectori tuo, qui tuam cupio salutem, & aeternam quaero saluationem? Aperuisti tyranno & adultero, aperi legitimo Domino & Sponso. Aperuisti lupo, qui intrauit vt perderet & mactaret, aperi proprio Pastori, qui intrare cupit, vt te pascat & tueatur Secvndo, valdè intromitti postulat, ex eo quòd Sponsam quartò Svam appellat, dicens: Soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea. Quasi sic loqueretur: mille titulis Mea es, & non aliorum, ideoq́ue aperire mihi meritò teneris: non enim pulso ad ianuam alienae domus, sed propriae, quam ego creaui, feci, refeci, & plurimùm exornaui. Tertio, singula haec nomina apertionem vrgent. Aperire mihi debes, quia de Incarnatione mihi Soror es; de Passione, Amica; de missione Spiritus Sancti, Columba; de Sacramentorum perceptione, Immaculata. Immò in ipsa iustificatione, quae per Baptismum & Poenitentiam sit, per gratiam, quâ diuinae efficeris particeps naturae, Soror mea es: per charitatem, quâ mutua inter nos initur familiaritas, Amica: per infusionem Sancti Spiritus qui requieuit super te, Columba: per expurgationem ab omni peccato, Immaculata.
Qvarto, clariores causas ipse Sponsus adducit, dicens: Quia caput meum plenum est rore, & cincinni capitis mei guttis noctium. Indicans se per multas noctis horas stetisse ad fores pulsando, adeò vt ex morâ tam longâ caput repletum fuerit rore, & cincinni guttis pluuiae; cùm tamen ad primum pulsum aperiendum fuisset, si non quia frater & amicus eram; saltem propter improbitatem, quia diu perseueraui pulsans, ita vt totus immaduerim. O mira Dei benignitas! ô stupenda charitas! non suo, sed nostro commodo ostium Cordis pulsat, nec illius interest aperiamus, nec ne, sed nostra: &Psal. 85. 15. tamen patiens & multae misericordiae Dominus perstat ante ostium pulsans, & longanimiter expectans donec tandem aperiamus ei. Qvinto denique valdè hîc ponderandum est, quòd Sponsus hic insinuet, se nudo capite ad ostium Cordis stetisse, nul- la hîc tegumenti mentio est, & ros ac guttae in cincinnos decidisse dicuntur. Solent autem captiui nudato capite incedere. Quid igitur est Sponsum ad fores Cordis venire nudato capite, & rore & glacie pleno? nisi venire quasi captiuum, non ab alio quàm ab more ipsius, propter quem immensos pertulit labores. Ac si dicat: En ad ianuas tuas sto tamquam captiuus, & seruus tuus, quia charitas mea erga te, me fecit tuum seruum, vt te à malis & miserijs tuis liberarem. Sic enim ait per Isaiam: Seruire me fecisti in peccatis tuis,Isa. 43. 24. praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis: nam propter te formam serui accepi, & humiliaui me vsque ad mortem, mortemPhil. 2. 8 autem Crucis. Propter te caput meum spinis coronatum, plenum fuit sanguineo rore, & cincinni mei purpureis guttis mei cruoris. Intuere igitur hoc caput mei erga te amoris summum signum, & aperi mihi Cor tuum. O stupenda diuinae charitatis dignatio! ô incredibilis hominum obduratio! qui tam amanti Sponso aperire renuunt, vel pigrescunt. Vae illis, & millies vae, qui per mentis obstinationem, Cordis fores Deo fotiter occludunt, nec eius pulsationi & inspirationi vllum dant locum.
Cookies on Poetry Cove