Lectio VIII. Quàm suauiter ad Scholam Cordis Magister inuitet. DVlcissimvs Gymnasiarcha noster non satis habet publicè ludum aperire, omnes passum admittere, illisq́ue absque argento & auro, aut vllo pretio Doctrinam suam communicare; sed tenerrimè etiam omnes Discipulos (quos Filiorum loco habere non dedignatur) ad discendum inuitat & allicit; idq́ue voce am suaui, flexanimâ, vt non nisi à duro & lapideo Corde respui possit.Psal. 54. 22. Molliti siquidem sunt sermones eius super oleum; & ipsi sunt iacula, quibus intima Cordis penetrantur & compunguntur.
Viuus est enim sermo Dei, & efficax,Hebr. 4 12. & penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens vsque ad intima compagnumPs. 118. 130. & medullarum, conuertens Animas, & intellectum dans paruulis. O quàm magna multitudo dulcedinis est in verbis diuini huius Magistri! lac & mel sub lingua eius, & labia illius lilia stillantia MyrrhamClaud. Aquar. in Ps. 44. primam, id est, electam, perfectissimam, insigni odore fragrantem. In lilijs, si colorem spectes, puritatem: si odorem, suauitatem: si aureas intùs virgulas, diuinitatem intellige. Perinde est igitur ac si dicat: Verba quae Sponsus meus profert, omni candore ac puritate conspicua sunt, omnimodis odoribus, ac suauitatibus referta: denique talia, qualia esse decet quae ab homine-Deo proferuntur, simul habentia condorem, & iucunditatem amoenissimam, à lilijs; simul salubritatem mirificam, & vim arcendae corruptionis, à Myrrhâ. Sed quanta gratia diffusa sit inPs. 44. 3 labijs Magistri nostri, quae verborum ipsius energia, nullus meliùs explicare poterit, quàm qui expertus est. Dilecta Sponsa clamat: Anima mea liquefacta est,Cant. 5. 6. vt Dilectus locurus est. Duo Discipuli qui cum Magistro ibant Emmaus ignito eloquio accensi, interrogant: Nónne CorLuc. 24. 32.
nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, & aperiret nobis Scripturas? Et qui missi fuerant à Pontificibus & Pharisaeis vt apprehenderent eum, cùm audissentIan. 7. 40. eius sermones, dixerunt: Hic est verè Propheta. Hic est Christus. Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo. Cùm autem in Synagoga doceret en Nazareth,Luc. 4. 22. omnium oculi erant intendentes in eum. Et omnes testimonium illi dabant, & mirabantur in verbis gratiae, quae procedebantIbid. v. 32. de ore ipsius. Et cùm in Capharnaum doceret Sabbatis, stupebant in Doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius. Meritò ergo Sanctus Petrus (cùm abeuntibus quibusdam Discipulis interrogassetIoan. 6. 68. Christus: Numquid & vos vultis abire?) respondit omnium nomine: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. Hunc igitur caelestem Magistrum, dulcissimis atque efficacissimis verbis Discipulos suos hauriendam salutatem Doctrinam inuitantem & exhortantemPsal. 33. 12. sedulò audiamus: Venite, inquit, filij, audite me, timorem Domini doceboProu. 4. 1. vos Audite filij disciplinam Patris, & attendite vt sciatis prudentiam, donum bonum tribuam vobis, legem meam ne derelinquatis. Set pulcherrimam prorsus
Concionem, quam Magister noster sub nomine Sapientiae ad Discipulos suos habuit, Salomon in Prouerbijs proponit: Numquid, ait Sapientia clamitat, &Prouerb. 8. 1. prudentia dat vocem suam? In summis excelsisq́ue verticibus supra viam, in medijs semitis stans, iuxta portas ciuitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens: O viri, ad vos clamito, & vox mea ad filios hominum. Intelligite paruuli astutiam, & insipientes animaduertite. Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum: & aperientur labia mea, vt recta praedicent. Vertitatem meditabitur guttur meum, & labia mea detestabuntur impium. Iusti sunt omnes sermones mei, non est in eis prauum quid, neque peruersum, recti sunt intelligentibus, & aequi inuenientibus scientiam. Accipite disciplinam meam, & non pecuniam: Doctrinam magis quàm aurum eligite. Melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis: & omne desiderabile ei non potest comparari. Quibus verbis eximia Scholae suae emolumenta, vtilitatesq́ue omninò maximas declarat, quod in suauissima illa conclusione, quâ, nonnulis interiectis, sermonem concludit, magis etiam facit, dum ita perorat: Nunc ergo filij audite me: Beati qui custodiunt vias meas. Audite
disciplinam, & estote sapientes, & nolite abijcere eam. Beatus homo qui audit me, & qui vigilat ad fores meas quotidie, & obseruat ad postes ostij mei. Qui me inuenerit, inueniet vitam, & hauriet salutem à Domino. Ne autem tantùm vtilem esse Sapientiae Scholam, derelinquentibus illam nullas manere poenas, putaremus; subiungit damna & supplicia, quae desertores Sapientiae incurrunt: Qui autem in me peccauerit, ait, leadet animam suam. Omnes qui me oderunt, diligunt mortem. Hoc autem faciunt vercordes & negligentes Discipuli, qui salutem & vitam aeternam despiciunt, de quibus Ecclesiast. ait:Eccli. 6. 21. Quàm aspera est nimiùm Sapientia indoctis hominibus, & non permanebit in illaOs. 4. 14 excors. Sed non feret id impunè, populusProuerb. 10. 13. enim non intelligens vapulabit. Et, virga in dorso eius qui indiget Corde. Audi igitur quisquis huius Scholae Discipulus, quisquis Cordatvs es audi, & time hanc DominiIer. 6. 8. comminationem: Erudire Ierusalem, ne fortè recedat Anima mea à te. Quid autem est Animam Praeceptoris nostri recedere à Discipulo suo, nisi eum non ampliùs diligere? Vnde Scriptura dicit:Sap. 7. 28. Neminem diligit Deus, nisi cum qui cum Sapientia habitat. Vnde infelix & miser
est, quisquis talis est, cuius etiam misericorsPs. 110. 4. & miserator Dominus non vult misereri. Nam vt Isaias ait: Non est populus sapiens,Isa. 27. 11. proptereà non miserebitur eius qui fecit eum; & qui formauit eum, non parcet ei. Diligentes igitur Discipuli vigilate in Doctrina Cordis; & apprehenditePs. 2. 12 disciplinam, ne quando irascatur Dominus, & pereatis de via iusta.
Cookies on Poetry Cove