Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio XVI. Cordis Vigilia. Ego dormio, & Cor meum vigilat. Cant. 5. 2.

Te vigil exquirit Cor, dum sopor occupat artus, Nec sine te noctu, nec potis esse die.

COnsidera, ô fidelis Anima, quid diuinus amor in eorum Cordibvs operetur, quos semel occupauit: id enim efficit, vt etiam dum dormiunt, mens tamen eorum vinculis Corporeis soluta, suiq́ue iuris Animus, solitas suas cogitationes voluere non desinat. Nam, vt ait Chrysostomus, consueuitHom. 10. de poenitent. Anima, quae interdiu cogitat, eadem in somnis per phantasiam cernero. Testatur id Dilecta Deo Sponsa, cùm in sacro Epithalamio ita canit: Ego dormio, & CorCant. 5. 2. meum vigilat. Quod Iusto Orgelitano exponente:Iust. Orgel Ego à temporalibus delectationibus, consopitis quodammodo sensibus, conquiesco; sed futura desidero, aeterna-q́ue conquiro, sic dormio, sic vigilo. Hunc verò Sponsae somnum, & Cordis vigiliae, non vno modo SS Patres exponunt, omnes tamen ad Cordis instructionem maximè conducunt Quare Considera Primo, Intelligi hîc dormitionem illam, quâ iustus dormit vitiis, & concupiscentiis carnis, vigilet veròEpist. 21. ad Anisium l. 3. Epistolarum. virtutibus. Est enim somnus Sanctorum, ait Ambrosius, feriatus ab omnibus Corporis voluptatibus, ab omni Animi perturbatione tranquillitatem menti inuehens, & placiditatem Animae; vt tamquam soluta nexu Corporis, se ableuet, & Christo adhaereat.Tom. 3. in exhortat. ad Virg.Quare idem Antistes alibi sic exhortatur: Cùm Christus venerit, vigilantem te inueniat, vt paratus sis; dormiat caro tua, vigilet fides; dormiant illicebrę Corporis, vigilet Cordis prudentia; membra tua redoleant Crucem Christi, & sepulturae odorem, vt nihil iis somnus caloris infundat, nullos excitet motus: ipsa est Anima, quae se Christo aperit, quam nulli vapores carnis exagitant. Considera Secvndo, Quomodo S. Augustinus Sponsae somnum intelligat cessationem ab operibus externis, bonis etiam & licitis, à quibus abstineat, vt mensTract. 57 in Ioan. internae vacet sapientiae; quod eleganter sic explicat: Tutiùs, inquit, veritas auditur,quàm praedicatur; vix non subrepit cuiuis hominum quantulacumque iactantia, in qua vtique coinquinantur pedes. Et paulò post: Proinde in iis qui libenter & humiliter audire nouerunt, & vitam quietam in studiis dulcibus & salubribus agunt, sancta deliciatur Ecclesia, & dicit: Ego dormio, & Cor meum vigilat. Quid est hoc? nisi ita quiesco, vt audiam; otium meum non impeditur nutriendae desidiae, sed percipiendae sapientiae. Ego dormio, & Cor meum vigilat; vaco, & video quoniam tu esPsal. 45. 11. Dominus, quoniam sapientiam scribo tempore otij, & qui minoratur actu, ipse percipietEccl. 38. 25. eam. Ego dormio, & Cor meum vigilat; ego requiesco à negotiosis actibus, & Animus meus diuinis se intendit affectibus. Considera iam Tertio, Vt affinis sit huic S. Augustini explicationi, ea quae somnum explicat per quietem ab exterioribus Marthae operibus, Cordis verò vigiliamLuc. 10. 42. meliorem Mariae partem, studium Orationis intelligit: quo sensu S. Petrus monet: Vigilate in Orationibus. Quin & ipsum1. Pet. 4. 17. Petrum, & dormientes cum eo Apostolus Christus Dominus hortatur: SicMatt. 26. 40. non potuistis vnâ horâ vigilare mecum? Vigilate, & orate; vt non intretis in tentationem. Clarè insinuans, se Apo-stolis eam vigiliam commendare, quae fit non solùm oculis corporeis, sed mentis.In Orat. Domin.Quare S. Cyprianus ait: Alienari & rapi ineptis cogitationibus inter orandum, esse vigilare oculis, & Corde dormire: cùm debeat Christianus, & cùm dormit oculis, Corde vigilare, sicut scriptum est ex persona Ecclesiae loquentis in Cantico Canticorum:Cant. 5. 2. Ego dormio, & Cor meum vigilat. Quapropter sollicitè, & cautè ApostolusCol. 4. 2. admonet, dicens: Instate Orationi, vigilantes in eâ; docens scilicet & ostendens, eos impetrare quod postulant de Deo posse, quos Deus videat in Oratione vigilare. Cùm ergo ad orandum te contuleris, ô Anima mea, intra in cubiculum tuum, dicito Corpori & sensibus, ac omnibus terrenis curis & cogitationibus: Manete foris ad ostium, & requiescite ibi donec ego orem, & Cor meum coram Deo vigilet. Intenta (enim) supplicatio Dormire Cor mundum vetat. Sed & meditatio Cordis, quae in conspectuPs. 131. 4 Dei fit, somnum ab oculis mentis,Grad. 19 ad fin. & à palpebris Cordisdormitationem excludit. Vt enim Climachus asseruit: Anima quae verbum Domini quotidie sine intermissione meditatur, solet per sopo-rem quoque in eodem immorari. Somni ipsi (inquit Basilius) pietatis exercendae meditationesHom. ad Iulitt. quaedam sint; quae enim nobis sopore depressis occursant imaginationes, consueuerunt vt plurimum contingere ceu extremus quidam tenor susurri lenis, aut soni editi, idq́ue ex curis quas tecum agitaueris interdiu. Tantisper enim dum viuitur, cuiusmodi fuerint studia, exercitationesq́; nostrae, istiusmodi necesse sit in somnia se dormientibus nobis ingerere. Sanè ad eum modum indiuulsem, & continenter oraueris. Talis somnus fuit Sacratissimae Virginis Genitricis Dei Mariae; de qua haec ait Ambrosius: Dormire non priùsLib. 2. de virgin. cupiditas, quà necessitas fuit. Et tamen cùm quiesceret Corpus, vigilaret Animus, qui frequenter in somnis aut lecta repetit, aut somno interrupta continuat, aut disposita gerit, aut gerenda praenuntiat. Considera Qvarto, Sublimiorem Cordis vigiliam, quae per contemplationem fit, sopitis Corporis sensibus, SS. Patres hîc agnoscere. Gregorius Papa ait:In Cant. Sancti viri, dum terrena omnia despiciunt, dum tumultus mundi omninò fugiunt, dum otium in via Dei assumunt, nequaquam vt torpori vacent ea dimittunt sed interiùs laborantes, quae sint illa, ad quaefacti sunt, in Corde aspicere contendunt. Neque enim vt torpeant dormiunt, sed vt liberiùs aeterna contemplentur, & transitoriis rebus quiescunt. Pulchrem autem hunc somnum & vigiliam contemplationis explicauit GregoriusHom. 10. in Cant. Nyssenus: Somnus simulachrum mortis est; nam per somnum omnis sensuum effectio in Corporibus remittitur, & Corporis ipsius velut omnis intensio laxatur, & curarum in homine velut obliuio inducitur, & metus sopitur, & ira mitigatur, & malorum omnium sensus adimitur. Hinc discimus, eam quae se iactat Corpore dormire, ac mentem vigilare, ipsam seipsâ sublimiorem esse redditam. Reuerâ enim in illo, in quo mens sola sibi viuit, à nullo sensu molestata, quasi quodam somno Corporea natura libratur, vereq́; visio tranquillitate quâdam sopitur. Nimirùm tunc oculus Animae liber, ac solutus est; nec patitur se deorsum trahi, intuens dumtaxat ea, quae celsiora sunt rebus sub aspectum cadentibus: tunc auditus, velut amissis effectionibus suis, mortuus iacet, occupatâ mente rebus iis quae rationem omnem longè superant. Reliqui sensus, qui ad brutorum naturam aliquantò propiùs accedunt, ne recenseri quidem hîc debent. Etenim cadauerosi cuiusdam foetoris instar, longè tum ab Ani-mo remouentur, & odoratus sagaciter odores peruestigans, & gustatus obsequio gulae destinatus, & pręter hos etiam tactus, organum illud sentiendi seruile & caecum, quod fortassè tantùm caecorum causâ natura condidit. Atque his omnibus quasi in quodam somno quiescentibus, effectio Cordis pura est, & sursum spectat ratio, nullo eam motu sensus circumstrepente. Eam ob causam Anima, quotiescumque se solâ veri boni contemplatione oblectat, omni rei voluptuariae dormit: & omni motu Corpereo sopito, nudâ puraq́; mente, quasi per diuinam quamdam vigiliam, Dei patefactionem recipit. Hactenus Nyssenus. Cuius vltima verba de arcanorum reuelatione confirmans Ambrosius, ait: SecundùmEpist. 60. ad Anisium. hoc S. Iacob diuina dormiens videbat mysteria, quae vigilans non viderat: de caelo ad terras aërem peruium Sanctis Angelis, respicientem Dominum, & pollicentem terrae eius possessionem: itaque breui somnio dormiens impetrauit, quod magno labore posteà acquisiuit. Felix profectò Anima, quę ita in pace, in idipsum dormitPsal. 4. 9 & requiescit! cui nox illuminatio in deliciisPs. 138. 11. eius! quàm meritò haec dicere poterit: Consolabitur me lectulus meus, & releuabor loquens mecum in stratu meo. FelixPs. 15. 11Sponsa, quae vacat, & videt, quàm suauis est Dominus; cuius sanè somnum ipse SponsusCant. 2. 7. interturbari vetat, dum ait: Adiuro vos filiae Ierusalem, per capreas ceruosq́ue camporum, ne suscitetis, neque euigilare faciatis Dilectam, quoadusque ipsa velit. Quis mihi det suaui hoc sopore ita obdormire, ita Corde vigilare, vt cùm veneritLuc. 12. 37. Dominus, inueniat vigilantem: & cum sapientibus Virginibus introducat ad nuptias. Tribue mihi, ô Dilecte votorum meorum Ambr. in hymn.Vt cùm, profunda, clauserit Diem, caligo noctium; Fides tenebras nesciat, Et nox fidei luceat. Dormire mentem ne sinas, Dormire culpa nouerit; Castos fides refrigerans, Somni vaporem temperet. Exuta sensu lubrico, Te Cordis alta somnient: Nec hostis inuidi dolo Pauor quietos suscitet.

CORDIS VOLATVS.

Quae sursum sunt quaerite, quae sursum sunt sapite. Coloss. 3. 2.

Quis mihi Chaonij geminas dabit alitis alas, Pertaesum terre queis COR ad astra volet. 37.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove