Lectio XIII. Hypotyposis totius Opusculi. VT porrò vno intuitu totius huius Opusculi Argumentum Lectori velut in Tabula repreasentemus, non incongruum fuerit, singularum Lectioneum Synopsim quamdam exhibere; ex qua earumdem inter se series, & connexio spectari ad oculum possit. Id autem vt lectu iucundius sit, pulchrâ quâdam, atque admodum elegantie ex veteri Testamento allegoriâ obuelabimus. Quemadmodum enimHieron. Lauret. in adit. ad Syl. alleg. multa per vitrum, aut succina resplendent gratiùs, & plus caloris obtinet radius à speculo, aut aenea pelui reflexus: ita multò iucundiùs, ac vehementiùs animos nostros afficit veritas per allegoricos typos relucens. Figuram autem Libri nostri Argumentum vtcumque adumbrantem Spiritus Sanctus in Deuteronomio expressisse videtur; cùm ritum, quo alienigena mulier bello capta ad Iudaei coniugium admitti Deut. 21. 10. posset, ita describit: Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, & tradiderit eos Dominus Deus tuus manu tua, captiuosq́ue duxeris, & videris in numero captiuorum mulierem pulchram, & adamaueris eam, voluerisq́ue habere vxorem, introduces eam in domum tuam: quae radet caesariem, & circumcidet vngues, & deponet vestem, in qua capta est: sedensq́ue in domo tua, flebit patrem & matrem suam vno mense. Et posteà intrabis ad eam, dormiesq́ue cum illa, & erit vxor tua. In quibus verbis quintuplicem mulieris illius, (siue Animae, quam illa designat) statum considerare licet. Primus est gentilitatis, quo à veri Dei cultu auersa, seruit dijs alienis. Secundus, quo à Iudaeo capta, à gentilitate expiatur, & ad futuras nuptias praeparatur. Tertius est desponsaionis, quo Iudaeo, futura vxor, despondetur. Quartus status est nuptialis, quo initum matrimonium consummatur. Quintus denique est vitae coniugalis, perpetuam atque indiuiduam vsque ad mortem societatem retinentis. Sed primò omnium dispiciamus quisnam sit iste Iudaeus, qui tanto huius mulieris amore incensus fuit, vt pro ea in praelium descendere non detrectauerit. Hic autem alius non est, quàm Christus Domi-
nus Saluator noster, de quo Mysticè olim Iacob prophetauit: Catulus Leonis Iuda,Genes. 49. 9. ad praedam fili mi ascendisti. Quem namque (vt Gregorius ait) iste leonis catulusIn Psal. 4. Poenit. designat, nisi Redemptorem nostrum Iesum, de quo in Apocalypsi legimus: QuoniamApo. 5. 5 vicit Leo de tribu Iuda? Hic igitur mundum ingressus, vt forem armatum superaret, & vniuersa spoliaeius diriperet;Luc. 11. 22. inter ceteros captiuos vidit mulierem pulchram, cuius amore captus, eam in vxorem accipere statuit. Quae enim est haec mulier pulchra, nisi quaelibet Anima ad pulcherrimam Dei imaginem & similitudinem creata: habens cum eodem immortalitatem, & constituta super omnia opera manuum eius? minorata paulò minusPs. 8.6. ab Angelis, omniq́ue decore ac varietate exornata. Sed prô dolor, haec tam speciosa, & venusta Anima declinans Cor suumPs. 39. 5. in vanitates & insanias falsas, recessit àLib. 2. Lectio 1. Deo salutari suo: recessit à Corde suo,Luc. 15. 13. & peregrè profecta in regionem longinquam, adhaesit creaturis; & commixta inter gentes, didicit opera eorum, colensPs. 105. 35. & adorans simulachra gentium, argentum & aurum opera manuum hominum. QuotPs. 113. 4. enim sunt ea, quae Anima inordinato amore prosequitur; tot sibi idola fabricat, qui- bus debitum summo Numini cultum sceleratissimè impendit. Hinc Anima, quae abijtLect. 2. in vanitatem Cordis sui, & nihil nisi honores consectatur, Ioui, & Beelzebub (quod muscae idolum significat) sacrificium offert. Quae verò affluentibus diuitijsLect. 4. Auarum Cor apponit, Mammonae, Astaroth, & Plutoni litat. Quid enim aliud estEph. 5. 5. Auaritia, Apostolo teste, quàm idolorumLect. 3. seruitus? Cuius verò Cor crapula & ebrietate aggrauatum est, is pro Deo Asmodaeum, Bacchum & Venerem deueneratur. QuinimmòPhilip. 3. 19. huius Deus, venter est; Altare, mensa; Templum, culina; Sacerdos, coquus. Qvid verò infelix, & praeuaricatrix Anima ab hisce dijs gentium expectat, nisiLect. 7. vt insatiabile Cor aliquo modo saturare queat? sed nullâ aliâ omninò re infinita Cordis capacitas expleri potest, nisi Deo ipso infinito. Quocumque igitur se verterit, occupari potest; repleri non potest. Hinc miserum Cor in tot partesLect. 6. diuiditur, quot sunt ea quae colit, & quibus seruit: atque ita tam variè diuisum interire necesse est. Quia cùm omnia salutis media spernat, sensim sine sensu efficitur, & inLect. 5. durissimum lapidem obrigescit. Et hic est miserandus ille status Animae, dijs gentium seruientis. Videns verò miserator & mise- ricors Dominus decoram hanc filiam Sion, quam alligauerat satanas, & vinctam detinebat; misericordiâ motus super illâ,Luc. 13. 16. non dubitauit pro eâ bellum suscipere, & in libertatem vindicatam sibi in coniugem assumere. Antequam verò eam ad thalami consortium admittat, vult eam priùs à Gentilitatis erroribus expurgari: quod vt faciat, supradictam illam ex Deuteronomio legem exactè obseruat. Primò enim, introducit eam in domum suam, dum eam monet, vt ad Cor reuertatur: domus enim DeiLect. 8. Cor nostrum est. Secundò, vult vt radat caesariem suam, id est (vt exponit noster Berchorius) vt per poenitentiam, & confessionem,Berchor. li. 5. Moral. c. 8. omnem Cordis immundam cogitationem auferat; ideoq́ue iubetur Anima, velut aquam, effundere Cor suum coramLect. 9. Domino: vt ita omnem peccatorum latentem faecem in confessione Domino aperiat, simulq́ue verae poenitentiae testes lacrymas & preces effundat. Tertiò, praecipitur vt futura haec Sponsa circumcidat vngues, id est, omnem superbiam, & mortuam operationem resecet: quamobrem exacta Cordis circumcisio in hac Schola ei commendatur.Lect. 10. Quartò, Gentilitatis vestes, quibus induta erat, exuere debet: id est, omnem malam conuersationem, & saeculares mo-
res deponere; quod per veram CordisLect. 11. contritionem, & firmum non ampliùs peccandi propositum fieri docetur. Quintò, requiritur vt sedeat in domo Sponsi, destens vno mense patrem & matrem suam; quod sit dum conscientiae domum ingressa,Lect. 12. per Cordis humiliationem sedet, considerans, & deflens patrem & matrem; id est, mundum & carnem, & omnem quam exinde contraxit maculam & infectionem,Ier. 15. 10. dicens cum Propheta: Vae mihi mater mea, quare genuisti me? Hisce porrò suspirijs & gemititbus, accedente diuini amorisLect. 13. radio, Cordis durities sensim emollitur, ac tandem ab omni maculâ in SanguineLect. 14. Agni emundatur. His verò expiationis officijs expurgata Anima, digna redditur caelestis Sponsi connubio: quare ad tertium statum transiens, Christo iam desponsandar, ei CorLect. 15. suum & se totam offert, atque in suauissimiLect. 16. odoris sacrificium immolat. Sponsus autem,Ier. 17. 9 qui scrutatur renes & Corda, non sine multiplici examine hanc Cordis oblationem admittit. Primò enim an iustiLect. 17. ponderis illud sit, ad libram & bilances expendit. Deinde, ne fortè reprobum sit, velutLect. 18. aurum in fornace illud probat. Tertiò, ne qua in imo Cordis iniquitas delite- scat, profundum eius submissa bolide curiosissimè scrutatur. Quartò, num prauâLect. 19. intentione distortum fortè Cor sit, illud ad rectitudinem diuini sui Cordis, ceu infallibilem regulam, collineat & exigit.Lect. 20. Post haec examina, & vitae purgatiuae exercitia, Cor sincerum & sibi dignum Sponsus inueniens, Animam statim ad sublimiorem statum euehit: in quo Cor illuminatur, & in Spiritu proficere edocetur. Atque hic est status quem diximus desponsationis, de quo per Prophetam Dominus promiserat: Et sponsabo te mihiOseae 2. 19. in sempiternum, & sponsabo te mihi in iustitia, & iudicio, & in miserationibus, & sponsabo te mihi in fide. Vt igitur Sponsam hanc sibi desponset, eiq́ue vicem reddat, quemadmodum illa in arrham desponsationis Cor suum ei obtulit, ita vicissim diuinus hic Sponsus Cor nouum, Cor, inquam,Lib. 3. suum Sponsae suae tradit. Neque veròLectio 1. munera, & paraphernalia bona in hac desponsatione desiderantur. Vtenim AssuerusEsther 2. 9. mundum muliebrem, & omnem ornatum selectis virginibus, è quarum numero Sponsam sibi assumeret, praebebat: ita quoque Rex regum, & Dominus dominantium, ipsemet comit, & ornat Animam, quam matrimonio suo destinauerit. Quare nouum
Lect. 2.Cor, quod Sponsae suae dedit, luce suâ illuminat: deinde legem suam, desiderabilemPs. 18. 11 super aurum & lapidem pretiosum, CordiLect. 3. inscribit. Ne verò sterilis maneat tam speci osa Sponsa, & optato fructu hoc careat;Lect. 4. benignissimus Sponsus agrum Cordis aratro proscindit, diuini verbi semine conspergit,Lect. 5. & 6. gratiae fluentis irrigat, & exurgentibus ex hac cultura floribus, candidissimaLect. 7. Cordis lilia colligit. Ne quis autem eo inuito, hortum hunc subintret, & fructus diripiat;Lect. 8. & 9. ipsemet peruigil excubitor custodit illum: & scuto laboris sui eumdem protegit.Lect. 10. Docet deinde Cor ad superna eleuare, & ascensiones in eo disponere: illiusq́ue spatia, ad vberiora charismatum dona recipienda,Lect. 11. dilatat. Ornata monilibus his Sponsa, ingreditur nuptialem thalamum; & Dilecto votorum suorum copulatur, atque vnitur. Beatae prorsus, ac ter beatae nuptiael quibus Epithalamium canens Isaias,Isa. 62. 5 dicebat: Gaudebit Sponsus super Sponsam, & gaudebit super te Deus tuus, quia complacuit Domino in te, & terra tua inhabitabitur, Habitabit enim Iuuenis cum Virgine, & habitabant in te filij tui. Quare,Lect. 12. dilatatio iam Cordis aedificio, inhabitatorem ei mittit Spiritum sanctum: aeternum scilicet amorem suum, vt eo Spon- sum redamare discat; eumq́ue, velut signaculumLect. 13 Cordi suo impressum, semper & vbique circumferat. Hinc porrò nouis amoris sagittis Cor vulneratur: nouo incendio magis ac magis inflammatur; adeòLect. 14. & 15. vt nec nocte, nec die quiescere possit: sed Corpore dormiente, Cor vigilet. Cùm veròLect. 16. ignis sursum semper tendat, accensum charitatis ardoribus Cor, sursum euolat, caelumq́ueLect. 17. petit: vt cum Dilecto suo sese vniat;Lect. 18. & in eo tandem felicissimè quiescat.Lect. 19. Atqve haec sunt diuini amoris exercitia, quibus Cor in via vnitiua, velut thalamo Sponsi, vacat, & suauissimè fruitur. Quia verò matrimonij vinculum, omnium rerum, tam prosperarum, quàm aduersarum communio consequitur: hinc in Quarto Libro instruitur Cor, communicare1. Pet. 4. 13. Christi passionibus, & cum eo dulcissimè conuersari. Non enim habet amaritudinemSap. 8. 16 conuersatio illius. Instituit ergo fidelis Anima cum patiente Sponso peregrinationem, admodum sibi vtilem; eumq́ue sequens ad montem Myrrhae, & adCant. 4. 6. collem Thuris, ingreditur hortum Gethsemani,Luc. 22. 43. ad Oliueti montem situm: vbi videns Dilectum suum in agonia prolixiùs orangem, & sanguineo sudore perfusum, balneumLib. 4. Cordi suo inuenisse sibi gratulans,Lectio 1. in eodem illud abluit. Conspiciens verò Dilectum suum in exitu horti à truculentissimus Iudaeis capi, ligari, atque huc illuc immanissimè raptari; orat ijsdem funibusLect. 2. amori suo constringi, & vinculis charitatisCant. 1. 3. trahi post illum, in odorem vnguentorum suorum. Alligata verò illi, eumdem per compita, & plateas vsque ad praetorium Pilati animosè sequitur. Vbi dum marmoreae columnae illum alligari vidit, eamdem, iam Sacri Corporis illius contactu consecratam,Lect. 3. sustentaculum & sulcrum labanti Cordi suo supponit. Quid verò ex flagellis,Ps. 128. 3. & virgis, quibus supra dorsum mitissimi Agni fabricauerunt peccatores, generosa Sponsa facit? His ipsis, seu stimulisLect. 4. quibusdam, tardum Cor impellit, atque ad Dei seruitutem vrget. Nec spineae coronae consortium abhorret: illam enim, velutLect. 5. sepem, Cordis sui horto circumdat, & circumplectit; vt à feris, & à furibus tutus esse queat. Comitata deinde SponsumIoan. 19. 17. exeuntem ciuitatem, & baiulantem sibi Crucem: cùm in via anima duertit Dilecti faciem, in oblato à Veronica sudario, ad viuum expressam; quid non ingeniosus amor hîc audet? proponit enim velut prototypon sibi, Veronicae illud velum; & artificiosàLect. 6. acupicturâ illud in Corde suo expri-
mere conatur. Sitientie verò ante ipsam crucifixionem Dilecto, Cor suum, velut phialamLect. 7. vino compunctionis plenam, offert. Dum verò Saluatoris manus, & pedes clauis perfodi cernit; optat & ipsa clauo timorisLect. 8. Domini Cor suum configi. Immò & totum Cor incruce extendi, & cum ChristoLect. 9. crucifigi desiderat. Quanta verò bona in Cruce Domini Iesu Christi inuenit! in qua sola gloriam suam, & honorem constituit. Hinc arborem crucis Cordi suo inserit.Lect. 10. Hinc Titulo, Christi capiti superposito, Cor suum, in aeternum habitaculum, crucifixoLect. 11. Iesu dedicat. Hinc vulneravi Longini lanceâ;Lect. 12. & 13. defluente è Crucis torculari musto potari auidissimè concupiscit. Nec satis hoc; sed vltrà ascendens ad Cor altum, ad exaltatum Cor Dei sui, in latere vulnerato azylum Cordis sui constituit. Ne veròLect. 14. Speculum tam speciosae desit Sponsae, è sacratissimis quinque vulneribus pulcherrimumLect. 15. ei Speculum proponitur. Sed nec mortuum quidem, ac sepultum deserit: verùm eodem quo amor eius tumulatur monumento, & ipsa Cor suum velut thalamo includit: expectans cum eo gloriosam Resurectionem. Atqve haec est totius Opusculi nostri Synopsis, & Anacephaleosis.
Cookies on Poetry Cove