Lectio VII. De Magistro & Discipulis Scholae Cordis. Ambros. lib. 2. de Virgin.CVm, iuxta Sancti Ambrosij assertionem, primus discendi ardor nobilitas sit Magistri; dignissimum omninò est, vt praecellentiam Magistri huius Scholae accuratiùs expendamus. Non est autem alius Cordis Magister,Ps. 32. 15 quàm ille ipse, qui finxit singillatim CordaPs. 89. 12. hominum; qui scrutatur Corda & renes, omnesq́ue Discipulos suos vult esse eruditos Corde in sapientia. Fingit enim Deus Corda hominum, non tantùm secundùm substantiam; sed etiam secundùmIansson. in prim. expos. Ps. 32. pietatis affectum. Sicut enim Deus Cor mundum creat in homine innouatione iustitiae, sic Cor innouatum singit confirmatione Doctrinae, idq́ue singillatim; quia alteri datur Spiritus sapientiae, alteri scientiae, alteri fidei. Quamuis autem omni tempore divina bonitas hominum Corda salutari instruxerit Doctrinâ, id-
tamen luculentiùs per Vnigenitum Dei Filium Iesum Christum in Nouo praestitit Testamento; ita enim olim de eo promiserat Pater: Et feriam vobiscum pactumIsa. 55. 3. sempiternum, misericordias Dauid fideles. Ecce testem populis dedi eum, Ducem ac Praeceptorem gentibus. Quàm sedulò autem hoc Doctoris munus Messias noster obiturus esset, idem Propheta alibi docet, dicens: Erunt oculi tui videntesIdem 30. 21. Praeceptorem tuum, & aures tuae audient vocem post tergum monentis: haec est via, ambulate in ea. Quis enim non miretur hanc diligentiam? non enim expectat vt Discipuli ad Scholam veniant; sed proteruos & sugitiuos ponè subsequitur, & blandissimè reuocat à via perditionis. Propheticas autem has promissiones in Nouo Testamento adimpletas esse, Apostolus testis est, qui ait: MultifariàmHeb. 1. 1 multisq́ue modis olim Deus loquens Patribus in Prophetis, nouissimè diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem vniuersorum, per quem fecit & saecula. Quid nobilius hoc Doctore? quem caelestis Pater in monte Thabor ad Magisterium promouit, & hoc ei testimonium dedit: Hic est Filius meus dilectus,Mat. 13. 17. in quo mihi benè complacui, ip-
Baruch. 3. 37.sum audite? Hic, vt Baruch testatur, adinuenit omnem viam disciplinae, & tradidit illam Iacob puero suo, & Israël dilecto suo. Hic ille est Magister, in quo reconditiCol. 2. 3. sunt omnes thesauri sapientiae & scientiae Dei. Hic est, qui docuit sapientiam1. Cor. 2. 8. quamdam caelestem, quam nemo Principum huius saeculi cognouit, quam praedestinauit Deus ante saecula in gloriam nostram.I. Cor. 1. 31. Quis igitur non glorietur in Domino, se talem nactum esse Magistrum? NonPs. 147. 20. enim fecit Deus taliter omni nationi, & iudicia sua non manifestauit eis. Quis hîcDeut. 4. 7. non vsurpet illud: Non est alia natio tam grandis, quae habeat Deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris? Quae est enim alia gens sic inclyta, vt habeat ceremonias, iustaq́ue iudicia, & vniuersam legem? MeritòIoel. 2. 23. igitur hortatur Propheta: Filiae Sion exultate in Domino Deo vestro, qui dedit vobis Doctorem iustitiea. Felices prorsusPsal. 93. 12. Discipuli tali Doctore ac Magistro! Beatus homo, quem tu erudieris Domine. & de lege tua docueris eum! Ex quibus iam facilè videre est, quo honore hic Magister prosequendus, quâ auiditate audiendus, quanto studio & animi propensione illi in omnibus obediendum sit:
quantam deinde diligentiam Discipulos adhibere par sit, vt omnes huius Magistri Lectiones, quas non verbis modò, sed & opere docuit, ediscant, & factis sese didieisse ostendant. Hoc enim est quod benignissimus Magister voluit, cùm dixit: DisciteMatth. 11. 29. à me quia mitis sum, & humilis Corde. Itemq́ue: Si ego laui pedes vestros,Ioan. 13. 14. Dominus & Magister, & vos debetis alter alterius lauare pedes. Exemplum enim dedi vobis, vt quemadmodum ego feci vobis, ita & vos faciatis. Iam verò quinam sint huius Scholae Discipuli, non admodum difficile explicatu est: omnes enim qui Cor habent, & quibus sanitas Cordis Cordi est, ad hanc Scholam pertinent, quibus Magister noster illud Iob dicere potest: Viri CordatiIob. 34. 10. audite me. Sed nec illi omninò exclusi sunt qui indigent Corde, aeterna enim Sapientia volens omnes Doctrinae suae participes facere, mittit praecones suos ad moenia ciuitatis, qui clament: Si quis est paruulus, veniatadProuerb. 9. 4. me. Et insipientibus locuta est: Venite, comedite panem meum, & bibite vinum quod miscui vobis. Relinquite infantiam, & viuite; & ambulate per vias prudentiae. Omnis igitur aetas, omnis sexus ad
hanc Scholam inuitatur & admittitur;Ps. 148. 12. Iuuenes, & virgines, senes cum ionioribus, simul in vnum diues & pauper in hocPs. 48. 3. Gymnasio resident: soli illi ab huius Doctrinae participatione secernuntur, qui rebellesIsa. 30. 21. lumini, nec post terga monentem praecepta audire dignantur, sed sponte in deuia & praecipitia ruunt.
Cookies on Poetry Cove