Lectio I. Balneum Cordis, ex sudore Sanguineo. Multo labor sudatum est, & non exiuit de ea nimia rubigo eius. Ezech. 24.12.
Balnea sanguinei Sponsi sudata cruore Cor aegrum, hic tibi quae dat Paradisus, adi.
AVscvlta, ô Anima mea, vocem Dilecti tui, ad Paradisum suum te inuitantis: Veni in hortum meum, sororCant. 5. 1. mea Sponsa, messui myrrham meam cum aromatibus. NonIudith. 12. 12. vereatur bona puella introire in Paradisum Dilecti sui, vt honorificetur ante faciem eius. Quia enim primus parens tuusGen. 3. 7. in Paradiso peccauit, vbi & sub arboreCant. 8. 5. malo corrupta est mater tua, vbi violata est genitrix tua: Ingressus est Sponsus tuus alium horum, vt ibi progenitorum tuorum, tibiq́ue congenitum delictum expiaret; vt vnde mors oriebatur, inde vita re-Missale Rom. surgeret. In horto, propter vetiti cibi esum, primus parens in lethalem morbum inciderat: venit secundus Adam in hortum, vt pestiferum humorem, quem in eo prior suxerat, per sudorem foras expelleret; Breuiar. Rom. ex Fortun.Et medelam ferret inde, Hostis vnde laeserat. Ingredere & tu coinquinata Anima, inIer. 4. 14 hortum Sponsi tui, sanguineo eius sudore irriguo, ingredere vt laues à malitia CorDan. 13. 15. tuum. Ingressa est aliquando Susanna in pomarium suum, vt lauaretur; at deprehensa ab impuris senibus, in angustias incidit longè maximas, & graue mortis periculum. Ad Sponsi verò tui hortum si lauanda accesseris, nullum abidis discrimen; sed magis lauaberis ab iniquitate tua, &Ps. 50. 8. super niuem dealbaberis. Vt enim in veteriGen. 2. 6. illo Paradiso fons ascendebat de terra, irrigans vniversam superficiem terrae: ita & in nouo hoc Dilecti tui Paradiso, de sacro eius Corpore fons scaturit aquae vitae, vt irriget superficiem terrae Cordis tui. Hic est ille fons, qui de domo Domini egreditur, irrigans torrentem spinarum.Ioel. 3. 18 Hier. in Ioel Sanguineus, inquam, de Domini Corpore profluit fons, vt spinas Cordis nostri, vitia & peccata, quae nullam frugem habuêre iustitiae, commutet in Domini noualia;& ariditatem nostram riget aquis largissimis; & pro spinis ac vepribus, flores multiplices virtutum germinemus, & lilia castitatis, & rosae pudoris ac virginitatis exuberent: vt in terra Cordis nostri appareant flores rosarum, fusi cruoris colere vernantes. Hic est, ô Sponsa, fons patens domui Dauid, & habitantibus Ierusalem,Zachar. 13. 1. in ablutionem Peccatoris & mensturatae. Hîc igitur lauâre, & nundaberis. Benedictus sis tu Domine Deus meus; qui in sudore vultus tui praeparasti lauacrum immundo Cordi meo. Temperasti mihi, ô Sponse sanguinum pretiosissimum balneum, de cruore tuo calidum, de admixtis lacrymis tuis temperatum. Intermiserit,Surius Tom. 6. in vita S. Siluestri c. 9. caelesti consilio, Imperator Constantinus immane balneum, ex innocentium sanguine leprae curandae causâ praeparatum: ego sanè in innocentissimi Sanguinis tui balneo, in horto tuo praeparato, Cor meum abluam, & dealbabo illud in Sanguine Agni Languet, prorsus aegrum Cor meum; at sanum efficietur, si hoc lacrymarum, sudorum, sanguinisq́ue tui balneo innatare possit. Verè enim effusus hic sanguisAugust. Tract. 15 in Ioan. Medici, factum est medicamentum phrenetici; & infirmitas tua, Domine Iesu, nostra facta est fortitudo. Fortitudo tuanos creauit, infirmitas recreauit. Fortitudo fecit, vt quod non erat esset; infirmitas tua fecit, vt quod erat non periret. Cùm enim Cor meum sicut aquam bibisset iniquitatem, & inde in hydropisin,Matt. 4. 23. paralysin, variosq́ue morbos incidisset, tu, ô caelestis Medice, sanans omnem languorem & omnem infirmitatem, misericordiâ motus, languores nostros ipse tulisti,Isa. 53. 4 & dolores nostros ipse portasti. In te omnem medicamentorum vim, quâ Cor meum egebat, expertus es; atque ita, cùm ego noxios humores desudare deberem,Luc. 22. 44. tu pro me Sanguinem sudasti, tu apertis vndiq; venis cruorem tuum effluere permisisti, tu expurgantem fellis & aceti potionem pro me admisisti, vt mihi sanitatem tribueres. Vae vobis crudelissima peccataIsa. 7. 13 mea, quibus parum visum est molesta fuisse hominibus, nisi molesta fuissetis & Deo meo! Gratiae verò tibi, Domine Iesu, qui in Sanguine tuo incircumciso Cordi meo praeparasti balneum simul, & lauacrum. Complaceat, obsecro, tibi, vt in eodem abluas me, & sanitati restituas infirmum Cor meum. Liquescat illud tantae charitatis ardore. Si enim durissimus Adamas hirci sanguine mollescit, quomodo non duritia Cordis mei sicut cera liquefiet attactuSanguinis Agni immaculati? Repurga Domine, Cor hoc lixiuio Sanguinis tui, & emunda ab omni inquinamento, ab omni scoria & rubigine. Non contingat mihi, vt de ingrato Corde meo, nimiumq́ue obdurato, veterem illam querelam iterare cogaris: Multo labor sudatum est, & nonEzech. 24. 12. 13 exiuit de eo nimia rubigo eius. Immunditia tua execrabilis: quia mundare te volui, & non es mundata à sordibus tuis. Ampliùs igitur laua me Domine, ab iniquitatePs. 50. 4. mea: & à peccato meo munda me. Iterùm ergo, iterumq́ue rogabo Te iuste Iudex Cordivm,Breuiar. Rom. Vt auseras piacula, Sordesq́ue Cordis abluaes, Donesq́ue Christi gratiam, Vt arceantur crimina.
Laua Domine in Sanguine tuo,Missale Rom. Laua Cor hoc sordidum, Riga Cor hoc aridum, Sana Cor hoc saucium, Flecte Cor hoc rigidum, Foue Cor hoc frigidum, Rege Cor hoc deuium.
VINCVLVM CORDIS EX FVNIBVS CHRISTI.
Traham eos in funiculis Adam, et in uinculis charitatis. Osea. 11.
Crimina,te, duro, fateor, mea, fune ligarunt, Dulcior, astringat COR tibi, funis, amor. 41.
Cookies on Poetry Cove