Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio X. De officio Discipuli Cordis Scholam frequentantis. VIdimvs docendi modum à caelesti Magistro vsurpatum: superest iam indagemus, quà ratione Discipulus hanc Lectionem excipere, eamq́ue Magistro reddere debeat. Tria autem notare possumus, quae ad hoc Discipuli officium spectant. Primum, vt loquentem Doctorem audiat. Secundum, vt surgat ad aperiendam Cordisianuam. Tertium, vt expectanti foris Magistro, fores pandat, eumq́ue ad intima Cordis penetralia intromittat. Exemplum autem tam boni Discipuli Sponsa in Cantico praebuit; illa enim dligentissimè attendit ad vocem Sponsi, vnde dicebat: Vox DilectiCant. 5. 2. mei pulsantis. Nisi enim attentis auribus auscultasset, sine dubio vocem Dilecti sui non agnouisset. Diligens quoque Praeceptoris huius Auditor fuit Regius Vates, qui canebat:Ps. 84. 9. Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Hoc igitur primum munus est Di- scipuli huius Scholae, vt nimirùm se subducens à tumultuante vitae huius inquietudine, sedeat solus, & tacens suscipiat venasIob 4. 12 diuini susurri. Non enim in turba audite loquentem Dominum poterit; ducit enim Animam ad solitudinem, vt ibi ad Cor illius loquatur. Haec autem locutio ad Cor directa, primùm in aures incidit, ideòque illae diuino verbo aperiendae sunt. Auris enim bona torcular est, vinacea verborum retinens, & vinum spiritualis intelligentiae ad cellarium Cordis transmittens. Quare ad Discipulum spectat, canalem auditus sui diuino eloquio excipiendo apponere, vt ita pretiosus liquor in Cordis vasculum in fluere possit.

Secvndo, auditâ primâ Praeceptoris sui voce, quâ intromitti postulat, & veluti audientiam petit; statim exurgere debet, vt pulsantie aperiat. Hoc ab eadem Sullamitide discere poterit, quae ait: Surrexi, vt aperirem Dilecto meo. Ignaui enim est vocem quidem pulsantis audire, sed dissimulare, alijs intendere, aut stertere; nec vel semel se leuare, vt Dilecto aperiat. Excitata itaque Anima diuinâ voce alacriter surgat, & , praecuntis Sponsae vestigia subsequens, tertium quoque officium diligenter impleat, Aperiat, inquam, Magi- Cant. 5. 6.stro: Pessulum ostij mei, ait Sponsa, aperui Dilecto meo. Quid autem hoc est, nisi omnia impedimenta, quae obstabant quò minùs Dilectus ingredi posset, pariter remoui, ita vt ne minimum pessulum reliquerim, quad non abstulerim? Plerumque enim accidit, vt in homine etiam pio aliqua passio, aut praua effectio praedominetur, quae instar pessuli obicem praestet venienti Sponso, quam proinde auferre necesse sit. Benè ad hanc rem dixit RichardusCap. 35. in Cant. de Sancto Victore: Sera cùm parua sit & angusta, latitudinem tamen ostij concludit; vt, nisi illâ reseratâ, patere non possit: ita haec minima peccata venialia nisi rescindantur, non dignatur Dilectus ita venire ad Animam, vt perfectè ad eam intret, & perfectâ gratiâ eam repleat. Fuisse autem non magnum quid, sed exiguum quod ostium obseratum retinebat; vel inde patet, quòd non dicat se vectemCap. 5. Cant. abstulisse; sed tantùm pessulum. Pessulum autem ostio facimus, vt Magnus Gregorius dixit, cùm per voluptatem carnis aditum Cordis contra Sponsum obseramus. Pestulum verò aperimus, cùm remotis voluptatibus fluxis Cor nostrum in amorem Christi, quod priùs durum fuerat, soluimus, en Sponso pulsanti ad ostium introitum liberum facimus. Quanto autem labore constiterit, ostium Cordis reserare, & pessulum reducere, ipsa Sponsa satis declarauit, cùm ait: Manus meae stillaueruntCant. 5. 5. Myrrham, & digiti mei pleni Myrrhâ probatissimâ; quod Psello interpretePsellus. ita sonat: Pessulis omnibus reductis, fores aperui; id est, carnis meae membris mortificatis, Animae meae sensus omnes patefeci. Cui Nyssenus GregoriusHomil. 12. consonat, qui ita Sponsam loquentem facit: Accepi vim resurrectionis ex eo, quòd membra mea terrena mortua reddiderim, eamq́ue membrorum mortificationem sponte meâ instituerim: non ab alio Myrrha mibi in manus data, sed defluente illa, certo meo arbitratu. Quid enim per manus, nisi operationes? quid per Myrrham, nisi mortificatio carnis accipitur? Sponsa igitur, vt Ambrosius loquitur, surrexit aperire,Lib. de Isaac. cap. 6. & opera eius, & facta mortificata sunt mundo: talis enim debet esse Anima, quae verbum est receptura; vt moriatur mundo, & consepeliatur in Christo, sic enim Christus inuenitur, & tale sibi quaerit hospitium. Sed notanda est hîc triplex Discipulorum differentia. Quidam enim stupidi & vecordes, ne quidem auscultant vocem

Praeceptoris, parùm curantes loquatur nec ne. Alij audiunt quidem vocem; sed prae desidiâ ad illam non surgunt. Terij & audiunt, & surgunt; sed pessulum non referant, nec ostium aperiunt. Qvemadmodvm enim dum Citharoedi aliqui de nocte per plateas Citharam tangunt, quidam somno pressi non audiunt; alij etsi audiant, non tamen è lecto se proripiunt; alij verò dulcedine cantus illecti, ad ostium vel fenestram accedunt, vt Musicam Harmoniam audiant, sed statim lectum repetunt: ita quoque contingit quosdam Dei vocem non audire; alios verò audire quidem, sed negligere; alios deinde auditu diuini verbi plurimùm delectari, illiq́ue cum voluptate attendere; sed illo nihil ampliùs commoueri, quàm si Musicam quamdam Cantilenam audiuissent, de quibus Dominus conqueriturEzech. 33. 30. apud Ezechielem, cùm ait: Dicunt vnus ad alterum; venite, & audiamus quis sit sermo egrediens à Domino. Et veniuntad te, quasi si ingrediatur populus, & sedent coram te populus meus, & audiunt sermones tuos, & non faciunt eos, quia in Canticum oris sui vertunt illos, & auaritiam suam sequitur Cor eorum. Et es eis quasi Carmen Musicum, quod suaui dulciq́ue sono canitur: audiunt verba tua, & non faciunt ea. Qvartvm Discipulorum genus, est eorum qui auditâ Praeceptoris voce, statim surgunt, pessulum remouent, ostium aperiunt, & Dei praecepta opere exequuntur. De his Barnardus ait: Veram scientiamEpist. 108. soli Christi Discipuli, id est, mundi contemptores, Dei munere assequuntur. Nec enim hanc Lectio docet, sed vnctio; non litera, sed Spiritus; non eruditio, sed exercitatio in mandatis Domini. Discendi igitur cupidus huius Scholae Discipulus, nihil magis desideret, quàm vt omnibus creaturis tacentibus, vnus Deus loquatur secum, ad quem se conuertat & dicat: LoquereI. Reg. 3. 10. Domine, quia audit seruus tuus. Nec ad ostium eum morari permittat, sed cum Sponsa dicat: Apprehendam te, & ducamCant. 8. 2. in domum matris meae, ibi me docebis. Quaenam autem haec domus, nisi ipsum Cor, quod diuinus Magister ingressus, Doctoralem sibi Cathedram in eo constituit, & velut in amplissimo Gymnasio sedentem ad pedes suos, eum Magdalena,Luc. 10. 39. Sponsam erudit atque instruit. Proptereà, vt Bernardus monet, quoties suggestionemSerm. 1. de Pentec. boni senseris in Corde tuo, da honorem Deo; & age reuerentiam Spi-

ritui Sancto, cuius vox sonat in auribus tuis.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove