Qvarta classis. Cordis illuminatio, & Spiritualis profectus. QVAE ad hanc Classem, post diligens examen, promota est Anima, Illuminatiuam viam ingreditur; atque inter Proficientes recenseri deinceps meretur. Hîc enim Sponsae vinae, quae anteà floruit, optatos iam fructus profert. TesteGregor. lib. 12. Moral. cap. 26. enim Gregorio, vineae florent, cùm Corda fidelium bona opera proponunt; sed fructum non pariunt, si ab eo quod proposuerint, aliquibus terroribus victi infirmentur. Fructus igitur bonorum operum, & virtutum exercitia in hac Classe proponuntur: nec iam ampliùs inquiritur, an vinea floruerit; sed quasi praeteritâ iam floritione, absolutè dicitur:Cant. 2. 13.Vinea nostra floruit. Et: Vineae florentes dederunt odorem suum. Haec fragrantia ex vitis floritione fluit iam adultâ, quando nimirùm flosculi incipiunt prodere minutas, & adhuc planè acerbas gemmulas vuarum, quae sensim Solis ardore in perfectos racemos maturescunt. VineaBernard. Serm. 30 in Cant. ergo in hoc statu à Bernardo sic describitur: Vt sit in fide plantata, in charitate radicata, defossa sarculo disciplinae, stercorata Poenitentium lacrymis, rigata Praedicantium verbis, & sic sanè exuberans vino, in quo est laetitia; sed non luxuria: vino totius suauitatis, nullius libidinis. Huius vineae dicamus fidem, vitem; virtutes, palmites; botrum, opus; deuotionem, vinum. Quae quidem omnia, Cor ad illuminationem & spiritualem profectum disponunt: & talia sunt ea, quae sequentibus Lectionibus elucidantur.
CORDIS RENOVATIO.
Dabo uobis COR nouum, et spiritum nouum ponam in medio uestri. Ezech. 36. 26.
Cui noua cuncta placent, vetus ô COR, pone; nouumq́ue , Quod tibi pro veteri sponsa repono, cape. 21.
Cookies on Poetry Cove