Lectio VIII. Compunctio Cordis clauo timoris Dei. Confortauit eum clauis, vt non moueretur. Isaiae. 41. 7.
Hoc mihi Cor, sancti, clauo transfige, timoris, Pro me qui clauis in Cruce fixus eras.
SItivit in te Anima mea,Ps. 62. 3. & Cor meum multipliciter Deus meus: desiderio enim desideraui sequi te, & coniundi tibi; ideoq́ue rogaui te per viscera misericordiae tuae, vt in funiculisLuc. 78 Adam, & vinculis charitatis traheresOseae 11. 4. me post te, & alligares me tibi. Verùm, quae mea infidelitas fuit, confregi iugum, dirupi vincula, & retrò recessit Cor meum.Ier. 5. 5. Quo nexu igitur me tibi astringes, vt ampliùs non discedam à te? Confringi possunt vincula, computrescere funes; at fortiùs & duriùs figunt claui. Quare, ô Domine, clauis tuis confige me tibi, vt nihil omninò sit quod me possit separare à cha-Rom. 8. ritate tua, possitq́ue de me illud dici: ConfortauitIsaiae 41. 7. eum clauis, vt non moueretur. Voluisti tu, ô Sponse Animae meae, priùs quidem funibas trahi & extendi, deinde verò in Cruce clauis configi, qui sacras illas manu tuas foderunt, & terebrarunt. Quid autem hoc significare dicemus, nisiRom. 8. 29. quòd electos tuos, quos praedestinasti conformes fieri imagini tuae, per hos gradus prouehas ad salutem? Primùm enim trahis eos funibus ad te, deinde etiam fortiùs clauis tibi configis. Fune, ô Redemptor, alligatusBernard. Serm. de triplici vinculo. tibi est, qui dum vehementiore tentatione turbatur, proponit sibi honestatis intuitum, memoriam promissionis, & hoc interim se fune retinet, ne propositum penitus abrumpatur. Durum profectò vinculum & molestum, sed & periculosum nimis, & quod diu tenere non possit. Siquidem putrescunt funes, & pudoris vinculam nos obliuiscimur, aut abrumpimus citò. Est autem qui clauis configitur Domino Maiestatis, quem timor Dei ligat, qui non expauescit ad vultus hominum, sed ad memoriam gehennalium tormentorum. Et hic quidem peccare non metuit, sed ardere. Duriùs tamen & fortiùs primò imprimitur, quia cùm ille vacillet in proposito, iste propositum nonPs. 118. 20. amittit. Confige igitur, timore tuo carnesmeas; clauum timoris tui adige per Cor meum, vt vel sic diligam te. Vt verò expressiùs desiderium Cordis mei Dilecto meo exponam, opto fiat in me, quod factum est in te propter me, & meam salutem. Quid illud, quaeso? Audi Iesu Sacerdos magne, tu & amici tui, qui habitantZachar. 3. 8. 9. coram te. Nónne Pater caelestis dixit de te: Ecce lapis quem dedi coram Iesu, super lapidem vnum septem oculi sunt: Ecce ego caelabo scultpturam eius, ait Dominus exercituum: & auferam iniquitatem terrae illius in die vna. Lapis hic Tu ipse es, Domine Iesu,Hier. Rupert. in cap. 3. Zachar. lapis summus, angularis, electus, in fundamento fundatus, in quo septem dona Spiritus sancti, vt septem oculi, requieuerunt. Hunc lapidem clauis Crucis Deus Pater per manus Iudaeorum caelauit, vt in die vna Passionis tuae, auferret iniquitatem terrae. Eîa age, Dilecte mi, ad imaginem & similitudinem istius, sculpe etiam in Corde meo timorem tuum: esto quaeso tu Caelator;Ier. 23. 29. clauus Crucis tuae scalprum & caelum; malleus verbum Dei (verba enim tua quasi malleus conterens petram) lapis verò sit Cor meum. In hoc ergo, ô Diuine sculptor, profundissimè insculpe timorem tuum, vt ille me à noxiis reuocet, & tibi configat Cor meum. TimorEccli. 1. 27.enim Domini expellit peccatum. Confige ergo clauis, & destrue fomenta peccati,Ambr. in Ps. 118. moriatur in carne mea omnis illecebra delictorum: libertatem vagandi cupiditas voluptatum Cruci affixa non habeat. Est enim quidam clauus spiritalis, qui patibulo Crucis Dominicae affigat has carnes. Quòd si carnes istae reiiciunt clauos diuini timoris,Gen. 6. 3. haud dubiè dicitur: Non permanebit Spiritus meus in his hominibus, quoniam carnes sunt. Nisi igitur affigantur Cruci, & configantur clauis à timore Domini, non permanebit in his Spiritus Dei. Confige igitur timore tuo Cor meum, vt mortificationem tuam, Domine Iesu, in Corpore meo iugiter portem. Sed tam timor Domini, quàm clauus Crucis, qui illum designat, erit mihi proAmbros. de obitu Theodos. praesidio & fraeno. Sic enim accepimus, Helenam Constantini matrem, clauos Crucis tuae, ô Domine, inuenisse, & vnum fręno alterum Diademati Imperatoris intexuisse. Non insolentia ista, sed pietas est; cùm defertur sacrae Redemptioni. Rectè in capite clauus, vt vbi sensus est, ibi praesidium. In vertice corona, in manibus habena; corona de Cruce, vt fides luceat; habena de Cruce, vt potestas regat. Impletum est in eo Zachariae vaticinium: Indie illa erit quod super fraenum equi est,Zach. 14. 20. sanctum Domino omnipotenti. Quare sanctum super fraenum, nisi vt ImperatorumIta exponunt Greg. Tur. de gl. Marc. c. 8 insolentiam refraenaret, & sancto dicere Spiritu videretur: Nolite fieri sicut equus & mulus: sed in fraeno & chamo maxillas eorum constringe. Sit quoque, Domine,Niceph. l. 8. c. 29. clauus timoris tui Cordi meo galea salutis, & fraenum restringens me à lapsuCyrill. Ambros. Lyran. in Psal. 31. impietatis, retrahens à noxiis excessibus. Sed & aliud mihi beneficium omni acceptione dignissimum in clauo Crucis tuae contulisti. Ex clauo enim hoc licet mihi fabricare clauem, qua ingrediar penetralia tua. Clauis enim reserans, clauusBern. Ser. 61. in Cant. penetrans factus est mihi, vt videam voluntatem Domini. Quidni videam per foramen? clamat clauus, clamat vulnus, quòd verè Deus sit in Christo, mundum reconcilians sibi. Ferrum petransiit, Domine,Ps. 104. 18. Animam tuam, & appropinquauit Cor tuum; vt iam non nescias compati infirmitatibusHebr. 4. 15. meis, Patet arcanum Cordis, per foramina Corporis, patet magnum illud pietatis Sacramentum, patent visceraLuc. 1. 78 misericordiae Dei nostri, in quibus nos visitauit oriens ex alto. Liceat ergo mihi, Domine, claue hac, de clauo tuo fabricatâ, introire in locum munitum, & in do-Ps. 30. 3. mum refugij sacratissimorum VulnerumPs. 30. 31. tuorum: vt ibi abscondas me à conturbationePs. 54. 9. hominum, à Spiritu pusillanimitatis, & tempestate, Concede hoc, Amor meus, qui calamo clauorum tuorum, atramento Sanguinis tui scripsisti me inIsa. 49. 16. manibus tuis, lege ibi scripturam tuam, & salua me opus manuum tuarum.
Cookies on Poetry Cove