Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio XII. Apertio Cordis Lancea Longini. Vulnerata charitate ego sum. Cant. 2. 5.

Cor, pia transadigat Diuini vulnere amoris Lancea, quae Iesu tincta cruore rubet.

NOn timore tantùm, sed & amore tuo, Amator Cordis mei dulcissime, configi desidero: non enim te in Cruce timor detinuit, sed amor. Magis enim amore mei, quàm ferreis istis clauis Cruci affixus eras. An non igitur meliùs amore tibi coniungi, quàm timore? timor enim habet poenam, perfecta autem charitas foras mittit1. Ioan. 4. 18. timorem. Sed quàm diues es, Domine, in misericordia & miserationibus, qui nonEph. 2. 4. passus es in Passione tua quidquam deesse, quod nostrae saluti quoquo modo posset deseruire. Instrumenta enim Passionis tuae, facta sunt instrumenta perfectionis nostrę.

Funes enim tui Cor nostrum ad te trahunt, Columna tua Cor sustentat, Flagella excitant, Corona munit, Claui timore tuoIoan. 19. 34. Cor configunt. Quid restat, quaeso, nisi vt Lancea tua amore Cor sauciet? PostquamBernard. Serm. Signum magnum. enim iam mortuus eras, vnus militum Lanceâ sacratissimum latus tuum aperuit, & quidem Animam tuam non attigit crudelis lancea; sed Matris vtique tuae AnimamLucae. 2. 35. pertransiuit. Tua, Domine, Anima, iam ibi non erat, sed Matris tuae planè inde nequibat auelli. Tuum igitur Corpus, non Animam: Matris verò Animam non Corpus Breuiar. Rom.Mucrone diro lanceae Longinus ille Centurio vulnerauit. O quàm velim, vt integro Corpore, eâdem lanceâ transuerberes Animam meam, & Cor meum amoris tui cuspide salubriter vulneres: potens est enim haec lancea frigidum Cor meum amoris igne succendere. Postquam enim feruentissimam fornacem aestuantis amore pectoris tui introiuit, eodem igne candens & feruens regressa est. Non iam ampliùs riget, aut friget hoc ferrum, calido Sanguinis tui imbre tinctum: suauis est hasta, quam Dilecti mei purpura vestit, cruor diluit, amor efficit ignitum. Hac igitur lanceâ transfige pectus & Cor meum; transfige, dulcissimeBonauent. in Stim. diuini amoris. Domine Iesu, medullas ac viscera Animae meae, suauissimo ac saluberrimo amoris tui vulnere, verâ, serenaq́ue, & Apostolicâ sanctissimâ charitate, vt langueat & liquefiat Anima mea solo semper amore & desiderio tui. Meritò mihi reposco vulnera, quia vulneratus es propterIsa. 53. 5. iniquitates nostras: amore tuo vulnerari exopto, qui amore mei multò validiùs quàm lanceae mucrone vulneratus es. Vnde & dixisti: Vulnerasti Cor meum, sororCant. 4. 9. mea Sponsa, vulnerasti Cor meum in vno oculorum tuorum, & in vno crine colli tui. Vulneratus ergo à me, Amor meus, amoris vulnus repone. Cor enim meumGreg. l. 6. Moral. cap. 14. malè sanum est, cùm nullo tui amore sauciatur; percussum autem charitatis spiculis, vulneratur in intimis affectu pietatis, ardet desiderio contemplationis: & miro modo viuificatur ex vulnere, quae priùs mortus iacebat in salute. His me Vulneribus offero, felicem me reputans hac lanceâ sauciari. Haec sunt enim Vulnera, quae osculisAmbr. in Ps. 118. praeferuntur: Vtiliora vulnera amici, quàm voluntaria oscula inimici. Saucia ergo Domine,Prou. 27. 6. pectus meum, vt cum Sponsâ dicere queam: Vulnerata charitate ego sum.Cant. 2. Heu! heu, Domine mi, quare me fecisti,Bonauent. in prima part. c. 2. Stim. diuini amoris.si non debeo tibi esse coniunctus? quare non sum pariter tecum vulneratus? Pro me, Domine, pro me vulneratus es, non pro te; & tu vulnera portas, non ego. Quid est hoc? Ego debeo esse subiectum vulnerum, & non tu: quia ego sum, qui peccaui, ego qui iniquè egi; sed tu, qui es innocens ouis, quid fecisti? Vertantur, obsecro, vulnera haec in me, & in domum Patris mei. Redde nobis, Domine, redde vulnera nostra, ne tu, qui innocens es, nocens appareas, retinens vulnera aliena: aut saltem tecum vulnera Corda nostra. En mori volo, nisi vulneres mentem meam. Abhorreo videre Cor meum non vulneratum, cùm videam te Saluatorem sic pro me yilissimo Cruci affixum. Aut ergo, Domine Iesu, me tecum conuulnera, aut certè da mihi licentiam transuerberandiCap. 3. meipsum materiali gladio. Nolo enim, Domine, sine vulnere viuere, quia te video vulneratum. O Domine, quare mihi quod peto non tribuis? Si te offendi, pro iusitia Cor meum vulnera. Si tibi seruiui, nunc pro mercede peto vulnera. Et vbi est, Domine, vbi est pietas tua? vbi est immensa clementia tua? quare factus es mihi crudelis, qui semper fuisti benignus? Quare factus es mihi amarus,qui semper fuisti dulcis & pius? Quare factus es mihi auarus, qui semper fuisti liberalis & largus? Non peto à te, Domine, Solem, neque sidera; sed peto vulnera. Quid est hoc, quòd sic de istis vulneribus es auarus. Aut à me, Domine, vitam auferas corporalem, aut Cor meum vulnera. Verecundum enim & opprobirosum est mihi, videre Dominum meum Iesum vulneratum, & me seruum vilissimum pertransire illaesum. Rogo te per illa salutiferaAug. in Meditat. cap. 37. vulnera tua, quae passus es in Cruce pro salute nostra, è quibus emanauit ille presiosus Sanguis, quo sumus redempti: vulnera hanc Animam meam peccatricem, pro qua etiam mori dignatus es: vulnera eam igneo & potentissimo telo tuae nimiae charitatis. Viuus est enim sermo Dei, &Heb. 4. 12. efficax, & penetrabilior omni gladio ancipiti. Tu sagitta electa, & gladius acutissimus, qui durum scutum humani Cordis penetrare tuâ potentiâ vales: confige Cor meum iaculo tui amoris, vt dicat tibi Anima mea: Charitate tuâ vulnerata sum: itaCant. 2. 5. vt ex ipso vulnere amoris tui vberrimae fluant lacrymae die ac nocte. Iterùm rogo te, Amor meus, vt Per medullam Cordis meiEx rythmis S. Bernar. Peccatrois, atque rei,

Tuus Amor transfigatur; Quo Cor totum rapiatur Languens amoris vulnere. Da Cor Cordi sociari, Tecum Iesv vulnerari: Nam Cor Cordi similatur, Si Cor meum perforatur Tuae mucrone lanceae.

MVSTVM CORDIS E TORCVLARI CRVCIS.

Vinum laetificet COR homines. Psal. 103. 15.

En cypri premitur botrus, COR excipe, grata De torculari. quę cruce vina fluunt. 52.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove