Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Hymnvs, Pro Cordis Illuminatione. SPlendor paterni luminis, De luce lucem proferens Lux lucis, & fons luminis, Dies diem illuminans: Verusq́ue Sol illabere, Micans nitore perpeti, Iubarq́ue Sancti Spiritus Infunde nostris sensibus. Cedant tenebrae lumini, Et nox diurno sideri, Vt culpa, quam nox intulit, Lucis labascat munere. Phantasma noctis decidat, Mentis reatus subruat, Quidquid tenebris horridum Nox attulit culpae, cadat. Consors paterni luminis, Lux ipse lucis, & dies, Aufer tenebras mentium, Nouumq́ue lumen ingere. Sunt multa fucis illita Quae luce purgentur tuâ, Tu lux Eoi sideris, Vultu sereno illumina.

Mens ecce torpet impia, Quam culpa mordet noxia, Obscura gestit tollere, Et te Redemptor quaerere. Repelle tu caliginem Intrinsecus quàm maximè, Vt in beato gaudeat Se collocari lumine. Te te Redemptor, quaesumus, Reple tuo nos lumine; Per quod dierum circulis Nullis ruamus actibus. Lux sancta nos illuminet, Manensq́ue nostris sensibus, Noctem repellat saeculi, Purgata seruet pectora. Lucem fides inueniat, Sic luminis iubar ferat, Vt vana cuncta terreat, Hanc falsa nulla comprimant. O lux beata Trinitas, Et principalis Vnitas! Nostris refulge sensibus, Infunde lumen Cordibvs. Praesta Pater piissime, Patriq́ue , compar vnice, Cum Spiritu Paraclito, Regnans per omne saeculum. Amen.

CORDIS TABVLA LEGIS.

Dabo legem meam in uisceribus eorum, et in CORDE eorum scribam eam. Ierem. 31. 33.

Scribo nouam tenerí nunc CORDIS in ęquore legem, Cum vetus in duris sit mihi scripta petris. 23.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove