Skip to content
1629

Schola cordis

Benedictus Haeften

Lectio XII. Priuilegia Scholae Cordis. SOlent Academiae, illaqùe loca in quibus generale viget stadium, plurimis Exemptionibus, Immunitatibus, & Priuilegijs condecorari: partim vt ad illa auidiùs Discipuli confluant; partim ut maiori animi tranquillitate, & pace studijs incumbant. Nemini autem dubium erit, quin Schola haec Cordis, quae dignitate suâ alias omnes facilè superat,Isa. 55. 9 amplissimis gaudeat Praerogatiuis: Sicut enim exaltantur caeli à terra, sic Schola Cordis, in qua ille Magister praesidet,Missal Rom. cui omne Cor patet, & omnis voluntas loquitur, exaltata est à Scholis filiorum hominum. Ex quo enim audita est in monte sancto vox Patris aeterni dicentis:Matt. 3. 17. Hic est Filius meus Dilectus, in quo mihi benè complacui, ipsum audite; omnes Scholae Philosophorum definientium, diuidentium, & sine fine disputantium, loco suo ceciderunt: & nulla AEgyptiorum, Graecorum, vel Latinorum Academia castis Cordibvs amicorum Dei laude di- gna visa est. Atheniensium & Romanorum affectata eloquentia perijt cum sonitu, & deputati sunt Sapientes eorum cum descendentibusBaruch. 3. 12. in infernum, quia dereliquerunt fontem Sapientiae aeternae, & viam disciplinae ignorauerunt, neque intellexerunt semitas eius. Non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman. Filij quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quae de terra est, negotiatores Merrhae & Theman, & fabulatores, & exquisitores prudentiae & intelligentiae, viam Sapientiae nescierunt, neque commemoratie sunt semitas eius. Solus Vnigenitus Dei Filius, Rex regum, & Dominus dominantium, qui propter nos homines in terris visus, & cum hominibus conuersatus est, hic adinuenit omnem viam disciplinae, & tradidit illam Iacob puero suo, & Israël dilecto suo. Et quis dubitet, quin hic tantus Doctor eximia prorsus Priuilegia Academiae suae indulserit? In hac enim nobilissima Schola non soluuntur tributa grauia dolorum, & afflictionum, quae nascuntur ex desiderijs auaritiae, ambitionis, voluptatis, & innumerabilium cupiditatum, quas à Corde Magister noster resecat, & exterminat. Profectò dum peccatores, quasi diaboli iumenta, portant pondera iniqui- tatum suarum; Auditores Scholae Iesu Christi vinculis peccatorum absoluti, gaudent libertate & immunitate filiorum Dei.

Sed agedum Sacrae Scripturae archiua discutiamus, vt inde Authentica Priuilegia Scholae Cordis depromere possimus. Etsi autem plurima inueniri queant, breuitati tamen studentes, quatuor aut quinque, eaq́ue praecipua, enumerabimus. Primvm igitur Priuilegium, sit eximia prorsus huius Scholae vtilitas, quae tanta est, vt meritò propter eam omnia huius mundi bona contemnantur. Hoc autem Priuilegium ipse Dominus, per manum Isaiae Prophetae, Discipulis suis largitus est,Isa. 48. 17. cùm ait: Haec dicit Dominus Redemptor tuus Sanctus Israël: Ego Dominus Deus tuus docens te vtilia, gubernans te in via qua ambulas. Hîc enim Cor à Deo Opt.I. Timot. 4. 8. Max. instruitur in verâ pietate, quae ad omnia vtilis est, promissionem habens vitae, quaeSap. 8. 7. nunc est, & futurae. Sobrietatem insuper & prudentiam docet, & iustitiam, & virtutem, quibus vtilius nihil est in vita hominibus. Nouerat Priuilegij huius dignitatem aestimare ille, quid de vera Cordis prudentiaSap. 7. 8. dicebat: Praeposui illam regnis & sedibus, & diuitias nihil esse duxi in comparatione illius. Nec comparaui illi lapidem pretiosum: quoniam omne aurum in comparatione illius, arena est exigua, & tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. Super salutem & speciem dilexi illam: venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, & innumerabilis honestas per manus illius. Secvndvm Priuilegium, est multitudo pacis, quae in Cordis Gymnasio abundat: cùm enim hîc tradatur modus Cor cum Deo & proximo vniendi; perferctissima hinc oritur concordia, ex qua sequitur pax illa, quae exuperat omnem sensum. InPhil. 4. 7 Scholis verò huius saeculi plurima vigent discordia, & quamuis clament: Pax, pax;Is. 57. 21 non est pas impijs, dicit Dominus. TurbatiPs. 75. 6. enim sunt omnes insipientes Corde; &Ps. 13. 3. viam pacis non cognouerunt. In hac verò Schola pax Christi exultat in CordibvsCol. 3. 15 Discipulorum, in qua & vocatisunt. Pacificus enim Rex in Cordibvs eorum, velut in Throno Salomonis, residens; efficit,Luc. 11. 21. vt in pace sint omnia quae possident.

Tertivm Priuilegium, titulo rectitudinis Cordis impetratum, est gaudium inRom. 14. 17. Spiritu Sancto, & inenarrabilis laetitia, quam Praeceptor noster communicat ijs, qui recto sunt Corde. Priuilegij huiusPs. 35. 11 Authenticas literas expediuit Regius Vates, Calamus scribae velociter scribentis, quiPs. 44. 2. Ps. 15. 9.saepiùs huius praerogatiuae meminit: Iustitiae, inquit, Domini rectae, laetisicantesPs. 104. 3 Corda. Et: Laetetur Cor quaerentiumPs. 96. 11 Dominum. Iterumq́ue: Rectis CordePs. 31. 11 laetitia. Ac rursus: Laetamini in Domino, & exultate iusti, & gloriamini omnes recti Corde. Nullus enim facilè explicare potest, quanto gaudio Deus eos repleat, in quorum Corde intùs loquitur, docensPs. 118. 32. eos viam mandatorum suorum expeditissimè currere, cùm gaudio Corda eorum dilatat. Hinc idem Dauid Domino dicebat:Ps. 118. 111. Testimonia tua exultatio Cordis mei sunt. Quanta verò gaudij materia est, quòd intùs in Corde habeamus Magistrum, qui iustitiae viam demonstret, qui lumine vultus sui Cor irradiet, & in eo suauissimam legem suam scribat. TestaturPs. 4. 7. id idem Psalmographus, dicens: Signatum est super nos lumen vultus tui Domine,2. Reg. 23. 2. & Act. 4. 25. dedisti laetitiam in Corde meo. Nec deest Priuilegio huic debitum Sigillum: Spiritus enim Sanctus per os Dauid locutus est, & sermo eius per linguam ipsius. Qvartvm Priuilegium, est eximius honor Discipulorum Scholae huius, quem consequuntur ex eo quòd huic Magistro subijciantur; sub Christo enim iacere (vt ait Sanctus Paulinus) supra mundumPaulin. Epist. 4. ad Seuerum. stare est; propter illum deijci, resurrectio est: qui honori suo implicans suos, propè omnia nobis nomina sua communicauit. Dedit enim potestatem Discipulis suis filiosIoan. 1. 12 Dei fieri; illisq́ue, ad quos sermo eius factus est, ait: Dij estis, & filij excelsi omnes.Ps. 81. 6. Quantus porrò & ille honor est, qui mundis Corde defertur, cùm summi Regis amici constituuntur? Qui enim diligitProuerb. 22. 11. Cordis munditiam, vt Scriptura ait, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum Regem. Illum, inquam, Regem, qui magnificatus est super omnes reges3. Reg. 10 23. vniuersae terrae, qui est Rex regum, & Dominus dominantium, Rex magnus superApoc. 19. 16. omnes deos. Quid quaeso honorabilius Sapientia Cordis, quae infinitus thesaurusPs. 94. 3. est hominibus? quo qui vsi sunt,Sap. 7. 14. participes facti sunt amicitiae Dei, propter disciplinae dona commendati. Nimis profectòPs. 138. 17. honorati sunt amici tui Deus, nimis confortatus est principatus eorum.

Qvintvm Priuilegium, ordine quidem hic vltimum, sed excellentiâ summum, est aeterna beatitudo, Auditoribus huius Scholae promissa. Viuae enim vocis oraculo ipse Gymnasiarcha ore suo sacro ac benedicto dixit: Beati mundo Corde,Mat. 5. 8 quoniam ipsi Deum videbunt. In Dei autem Opt. Max. visione summum hominis bonum, summa creaturae rationalis felicitas constituta est. Et quidem licet consummata beatitudo, Auditoribus Scholae huius, non nisi post hanc vitam praemij loco tribuatur, habent tamen etiam in hac vita initia quaedam, & praelibationes eius felicitatis, quam firmissimâ spe expectant. VtPsal. 44. 14. enim omnis gloria filiae Regis ab intus est, ita etiam regnum Dei intra nos est, & pretiosissimum hunc thesaurum portant Discipuli Christi in vasis fragilibus Corporum suorum. Qui enim mundo sunt Corde in hac vita ad eminentissimam puritatem Cordis passionibus non inquinati, adeò eleuantur, vt quodammodo finitimi esse videantur candori caelestis Ierusalem. Hi purgato oculo per donum intellectus, à Spiritu Sancto infusum, Deum in speculo, & in aenigmate videre dicuntur. Et quidem felicitas videre dicuntur. Et quidem felicitas haec inchoata Discipulorum Christi multò maior est, quàm omnis beatitudo, quam fingunt sibi homines, qui extra Cordis Scholam vagantur. Et tamen haec qualiscumque beatitudinis in choatio perficietur à liberalissimo remuneratoreI. Cor. 2. 9. Deo cum tanta, & tam inessabili affluentia bonitatis, vt eam nec oculus viderit, nec auris audierit, nec in Cor hominis ascenderit; soli enim eam nouerunt, qui accipiunt.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Schola cordis · Benedictus Haeften · Poetry Cove