Prima Classis. Cordis Auersio. DIlectam pacifico Salomoni Sponsam Agriculturae operam dedisse, & custodiendis vineis praepositam, ex sacro Epithalamio satis constat. Christus quoque Dominus, verus Salomon, qui Patrem suum Agricolam; se verò vitem nominat, non aliam sibi Sponsam quaerit, quàm quae vineae praefecturam suscipere, & tueri possit. Vineam autem hanc hominie esse Animam, Sancti Patres passim affirmant. Viua primùm vitis (inquit Ambrosius) radix defigitur: Anima fideiAmbros. radice plantatur, vitis maritatur arboribus: itaCorpus Animae, Anima Corpori coniugatur. Vitis dum ligatur, erigitur: & recisa non minuitur, sed augetur: ita sancta plebs dum ligatur, erigitur; dum humiliatur, attollitur; dum reciditur, coronatur. Vitis surculus veteri ab scissus ab arbore, in alterius foetu radicis inseritur: sic Animae ligni noxialis cicatricibus enodatis, in nouo Crucis ligno, tamquam piae parentis gremio, fouentur & conquiescunt. Nos verò vt huius Scholae structuram per singulas Classes ostendamus, ea quae Sponsa circa vineas in Cantico Canticorum egisse se narrat, Animae, & Cordi sic applicabimus, vt singulos Cordis nostri status, ordine quodam, ijs designari demonstremus. Primvs igitur Cordis status is est, quo à Deo auersum, abijt post honores, voluptates, & vanitates suas: qui à Sponsa adumbratur, dumCant. 1. 7. se ignorans abijt vaga post vestigia gregum, pascens hoedos suos; & cùm ad mentem reuersaeCant. 1. 5. conqueritur: Posuerunt me custodem in vineus, vineam meam non custodiui. Quod Bernardus explicans,Bernard. Serm. 30 in Cant. ait: Quanto tempore inculta iacuit & deserta, redacta in solitudinem? prorsus desecerat vinum ex ea, arefactis prae sterilitate fidei, virutum palmitibus. Erat fides, sed mortua. Quomodo enim non mortua sine operibus? Quantum nobis, ô vinea mea, furtiuis surreptum est machinamentis, eo ipso tempore, quo vigilantiùs intendere coepimus curae & custodiae nostri? Quot,& quales piorum botros operum aut praefocauit ira, aut tulit iactantia, aut faedauit inanis gloria? Quanta ab illecebra gulae, quanta ab acediae Spiritu, quanta à pusillanimitate Spiritus, & tempestate sustinuimus? Haec Bernardus. Atque hic est status vecordis Animae, in frigidissima quasi hyeme constitutae, quae vineae culturam prorsus negligit, ac deserit. Nempe imitatur primum parentem suum, qui nec ipse vineam suam curstodiuit; sed permisit subrepere sibi vulperculam dolosam, quae vineam suam deflorauit. Primus enim ille homo cùm in honore esset,Ps. 48. 13. non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, & similis factus est illis. Talis quoque est illa Anima, quae tota hac Classe vaga, sine Corde oberrat, & de vno, in aliud vitium sese imprudens praecipitat. Anima enim (vt BasiliusBasil. in cap. 5. Isaiae. obseruauit) quae indulgenter ac remissè viuere sinitur, perinde atque vinea quaepiam neglecta, eluxuriat: & siluescit sarmentis, seq́ue effundens circa incommoda, nec vllam adferentia frugem; natiuo succo exhauritur. Sed eam it a fugientem, & oberrantem ponè insequamur, & considerationis oculo diligenter obseruemus.
CORDIS FVGA.
Columba seducta non habens cor. Oseae. 7. 11.
Quam fugeret, fugitiua, tuum. cor, si cor haberes. Non meminisse mei, non meminisse sui? 1.
Cookies on Poetry Cove